XCII
Tunc subito paruam iussit conscendere nauem
discipulos ut se praegrederentur eo
trans freta dum populi dimitteret ipse cateruam
dimissoque hominum solus in alta grege
culmina montis iit patrem ut exoraret amatum.
Vespere ibi facto solus Iesus erat
dum ratis in medio mare iactabatur iniquis
fluctibus, aura etenim flabat oborta uiae.
Noctis ad exitium, posito super aequora gressu
accessit dominus, sollicitudo tamen
pressit eos quoniam per aquas aliquem ire uidebant
uoceque sublata "Phasma per aequor adest!"
clamarunt timidi, quibus inde locutus Iesus
"Ne tremitote, ego sum" dixit "habete fidem!"
Respondens Petrus a Christo tunc ista petiuit:
"Ire super pelagus me quoque posse iube
si uero es dominus" dominusque "Veni, Petre" fatust;
de rate descendens flumine fultus iit
Petrus ut appeteret Iesum. Cum turben at ille
uidisset ualidum pauit et intus aquam
submergi coepit clamans "saluum facito me!"
Continuo tendens brachia Iesus eum
prendit et "Es modicae fidei. Quare dubitasti?"
dixit, et in cymba dein ubi uterque fuit
uenti cessarunt omnesque ita sunt uenerati
praesentes "Vero es filius ipse Dei."