Europaeum principatus pediludorum

Mediolanensis

New Member

Location:
Mediolanum [ ] Berolinum [ ] Alia [X]
Pro Europaeos sodales:

Hodie vesperi ludus pediludicus inter Italia et Hispania pro Europeum principatus pediludorum!
Heri cohors russica bene lusit et amovit Hollandia. Quis ludus vicerit?
Sint hic sodales qui ludus viderint?
 
B

Bitmap

Guest

Salve Mediolanensis!
Ego quoque eum ludum spectavi. Mihi autem displicet turmam Italiam victam esse, quippe quam speraverim contra Germaniam extremo in certamine lusuram esse :-( Nunc Russiam et Germaniam (cuius turmae admirator sum) extremam partem certaminis advenire credo (speroque :)).
Quid putas tu?
 

Mediolanensis

New Member

Location:
Mediolanum [ ] Berolinum [ ] Alia [X]
Ave Bitmap, ego autem credo extremum ludum Germania contra Russiam futurus (futurum?).
Russia vere bene lusit: fortis sic in oppugnationem ut in defensionem; in ludum contra Suedia(? Sweden?), post primam partem iam XIV iacta ad retem iecit, contra III suedensia!
Quoque Germania cum Podolski, Schweinsteiger et Ballack multa bona fecit.
Hodie uterque turmas male fecerant: quasi perdere pavescebant, ergo etiam non pugnabant. Arbiter multae cartulae extraxit et illud in arenam contentionem inter cohortes accrevit.
Nunc solum attendimus: cras bonum ludum contra Asia Minor a Germania expecto ;)
Sed spero casus ne accideris inter germanicos et turcos suffragatores! Cum Croatia perdidit, in Vindobonam tres vulnerati inter suffragatores et praetoriani fuerant, quia multi turci (?) in Vindobona degunt et multi croati venerunt ludus ad spectandum.
 
B

Bitmap

Guest

Salve Mediolanensis!

Turci non hodie, sed die mercurii contra Germanos ludent.

Esne tu admirator alicuius turmae? Ego, ut dixi, Germaniam amo. Quorum dux lusorum, qui Michael Ballack appellatur, sicut ego a Saxonia venit, quare eum maxime admiror :). Non autem solum Ballack, sed etiam alii lusores omnia laude digni sunt, praesertim qui turmam Lusitaniae (quae hodie Portugal appellatur) ex Europae certamine eiecerint.

Speremus igitur Germaniam victuram esse turmam quoque Turcicam. Plus autem quam illud, speremus, ut dixisti, ludo quamcumque finito neminem admiratorum initium in spectatores adversos pugnandi facturum esse.
 

Mediolanensis

New Member

Location:
Mediolanum [ ] Berolinum [ ] Alia [X]
Bitmap dixit:
Esne tu admirator alicuius turmae?
Magnus admirator non sum, solum placet mihi bonum ludum spectare. Placet mihi magis turma russica, sicut scripsi, sed si Germania victura est quoque gaudebo, quia Germania quasi secunda patria mea est.
 
B

Bitmap

Guest

O nos felices!
Vidistine ludum heri lusum? Dresdae, qua in urbe habito, clamor magnus erat quoniam turma Germania vicerat, id quod multo cum gaudeo et videbam et audiebam! Nunc autem spero nos et victuros esse in extremo certamine :)
 
Top