Examen perabsurdum pro ludo

Cato

Consularis

  • Consularis

Omnia responsa his queastionibus erunt in forma duorum verborum quae aequaliter (aliquanto) sonant (verbum Latinum--a Graecis 'ομοτελευτον < 'ομο et τελεω--est 'homoeoteleuton'). Exempli gratia, ad quaestionem "Quam dicas altar gratum vel pretiosum esse", responsum verum est "cara ara".

Potestisne eas respondere? Habete ludum!


1. Quam describas quodque termino carens?

2. Quam dicas auram effusam vel porrectam?

3. Quid vocas viridem animal salientem quod, propter aevum, est non tam viridis?

4. Quid loquaris, si velis imperare puellam mythologicam quae stulte scrinium aperuit flere?

5. Quid loquaris, si mireris utrum pigrum movendum super numerum parum Musarum tibi licere?
 

deudeditus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

quam difficilia! Friday die responsum a me erit.

-Jon
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Iynx dixit:
(3) Quid vocas viridem animal salientem quod, propter aevum, est non tam viridis?

Eheu, hanc sententiam intellegere non possum. Significetne fortasse "Viride animal saliente...viride"?
Sic; corrigam:

Quid vocas viride animal saliente quod, propter aevum, est non tam viride?
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Iynx dixit:
Aenigmata intra aenigmata! Est "deplora Pandora" autem responsa correcta?
Sic est; in mea opinatione, haec quaestio erat optima ex omnibus (certe erat delicia mihi).

Eheu, errorem in quaestione quinta adnotavi. Corrigam:

"5. Quid loquaris, si mireris utrum pigrum movendum super numerum parum pumilionum (in fabula mirabili de puella nivea) tibi licere?"
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Cicero dixit:
Est unus, infinitus?

-- Cicero
"finis" est (in varia forma) pars responsi ad unum, sed integrum responsum duo verba quae sunt homoeoteleuta (in Anglice "rhyme") habet.
 

deudeditus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

I. sine fine?

V. nimis difficile est quaestium
 
Top