Felicem Festum Gratias Agendi

Gregorius Textor

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Felicem diem festum omnes sodales agere volo.

In Statibus (Civitatibus) Foederatis Americae, Festum Gratias Agendi hodie celebramus. Ego et uxor cara, indicos pavones parcens, pastam vermiculatam cum brassica et aliis holeribus cenamus.

Vos quid cenatis?

Filiam filiumque post diēs trēs expectamus. Deo gratias agimus, qui multa nobis beneficia dedit.

"Melius," scripsit Salomon, "est vocari ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio." Prov. 15:17

(Si male scripsi, indica, si vis, obsecro.)

Vocabula:

brassica, ae, f.

indicus pāvō, ōnis, m.

pasta, ae, f. pasta

holus, holeris, n.
 
Matthaeus

Vemortuicida strenuus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Et ego pastam vermiculātam sūmpsī.
 
EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Sero parantur verba mea, sed et ego tibi tuisque liberis, Gregorii, exopto ut omnia bona et pulchra semper eveniant.
Bene praecepit Salomon, quoniam dapes supernae semper sunt ad mensam siquidem Charitas et Amor in medio nostri sint.
LJC.
 
EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Quid sibi vult "LJC"? Num numerus est?
Tibi paucis absolvo quaestionem: JC est homo Deusque cujus misericordiae non est numerus.

In offtopico sequente incomperta diutius revelabo tibi sed non erit tibi hoc legere nisi propter curiositatem tuam.

Sixtus V Pontifex sub die 11 Iulii 1587 in Bulla “reddituri” Indulgentiam concessit quinquaginta dierum omnibus et singulis Christifidelibus qui quocumque idiomate sic se salutaverint: Laudetur Jesus Christus (LJC), vel responderint: In saecula, vel Amen, aut Semper Laudetur (SL). Plenariam vero in mortis articulo iis qui hanc laudabilem consuetudinem habuerint, modo ore, vel corde (si ore non potuerint) Iesu nomen invocaverint.
Ita Gregorii, conatus sum indulgentiam obtinere cum dixerim: LJC :cool:
 
Semper laudetur.
 
Top