Homo loquitur

  • Thread starter Deleted member 13757
  • Start date
D

Deleted member 13757

Guest

Homo loquitur.

Loquimur cum vigilamus ac dum somniamus. Semper loquimur. Et cum non effamur singulum quidem verbum at modo audimus aut legimus; et cum non audimus quidem aut famur sed simpliciter officia quaedam persequimur vel requiescimus. Hoc aut alio modo semper loquimur.

Loquimur non eo quod malimus sed eo quod id ab ipsa natura nobis evenit, quod nec plantis neque aliis animalibus datur.

Non vult sibi quod, inter alias quae ad homines pertineant, et facultatem quoque loquendi habemus — haec enim sola facultas nos homines patefacit.

Loquor ergo homo sum.
 
Last edited by a moderator:
D

Deleted member 13757

Guest

Lingua est instrumentum loquendi. Ubique invenitur. Omnes, qui cum philosophiae opus dant aut questiones de natura humanum considerant, statim ad linguam adveniunt.

Eo primum quid ipsa sit, quidve sit eius natura, fas est interrogare, antequam ad alias questiones animadvertimus.
 
Last edited by a moderator:
 

Godmy

Sīmia Illūstris

  • Censor

Location:
Bohemia
Pulchrē scrīpstī @LCF, linguista dīcō ; P

Lingua enim vel facultās ejus quam in mentem habēmus fortasse maximum est quod nōs ā bestiīs sēparat ut jam indicāstī. Multī dīxerint et animālibus esse systemata commūnicandī, sīmiās forsan, sī vōcem aptam et articulandī facultātem habērent, itidem loquī posse... at falsum est! Ipsa facultās eō pactō, quō fit in cerebrō, differt ab iīs omnibus aliīs sīve vōcēs ōre ēdimums sīve nōn ēdimus atque tacēmus velut bestiae. Et quia loquī vel cōgitāre tantum valēmus dē rēbus nōn praesentibus: dē rēbus praeteritīs, futūrīs, sed etiam dē rēbus nōn vērīs - 'irreālibus' quae aut fierī possent possintve! Et sīc longē diūque pergere possim... Nihilōminus bene dīxtī dē hominibus et linguā ; )

Forsan prīmum jocōsē pellēgī "Hemō loquitur" (Hēmō ille Rusticus, sodālis noster [quī bene canere valet], hahae!)
 

Glabrigausapes

Philistine

  • Civis Illustris

Location:
Milwaukee
Pulcre quidem, id nolens negabo. Sed plerique immoderate et sine cerebro utendo loqui solent. Sagacis est sequi illum Pindarum qui olim locutu'st:

tacere saepe est sapientissimum hominei nosse
 
D

Deleted member 13757

Guest

Cum Wilhelmus dicit "homo semper loquitur" forsitan vult dicere - "homo semper cogitat".


"Man speaks. We speak when we are awake and we speak in our dreams. We are always speaking, even when we do not utter a single word aloud, but merely listen or read, and even when we are not particularly listening or speaking but are attending to some work or taking a rest. We are continually speaking in one way or another. We speak because speaking is natural to us. It does not first arise out of some special volition. Man is said to have language by nature. It is held that man, in distinction from plant and animal, is the living being capable of speech. This statement does not mean only that, along with other faculties, man also possesses the faculty of speech. It means to say that only speech enables man to be the living being he is as man. It is as one who speaks that man is-man. These are Wilhelm von Humboldt's words. Yet it remains to consider what it is to be called-man."

Excerpt from Heidegger's lecture titled "Language"
 
Top