Hamaxula Capax
Sagasagasag. Puf puf puf. Taling, taling. Hamaxa parva tonans trans orbitam vadebat. Hamaxula laeta, quia onus bene hilaris sibi portandus erat. Carri eius bonis pro pueris puellisque impleti sunt.
Animalia lusoria erant—giraffae collis praelongis, ursuli farti paene sine collis, elephantulus etiam iuvenculus. Et quoque pupulae erant—pupulae ocellis caesiis et cincinnis flavis, pupulae ocellis spadicibus et cum comula quadrata murrea, et macculus lusorius festivissimus umquam videatur. Quoque curri repleti sunt locomotivis lusoriis, aeroplanis, turbinibus, cultellis, aenigmatibus graphicis, libris, et omnibus quae pueri puellaeve desiderent.
Et haud illa omnia. Aliquot carrorum eduliis multis variis pro pueris puellisque impleti sunt—magnis arantiis aureis, malis rubentibus, et lagunculis lactis cramosi erant ut in ienatculo liberi habeant. Spinacia erat ut in cena sumant. Pastellis mentheis piperitis, et tragematis diuturnis, pro cuppediis post cenam sumere.
Tramen parvum haec bona in pueros bonos et puellas bonas qui trans montem erant. Hamaxa anhelem laete ibat. Tunc subito et raptim pausavit. Prorsus nequibat alium pollicem unum prodire. Iterum atque iterum conabatur, sed rotae suae minime converterint.
Quid omnes pueri boni et puellae bonae faciant sine illis paegniis festivis quibus ludere et sine illo cibo salutari edere?
“Horsum currus tractorius nitidus novusque,” macculus dixit, qui exsiluerat e tramine. “Rogemus ei ut nos iuvet.”
Ita tota turba pupularum et crepundiorum exclamavit, “Currus Nitide Novesque, sodes trahe traminem nostrum trans montem. Hamaxa nostra fracta est, et pueri puellaeque trans montem nulla ludibria habebunt, neque edulium salutare, nisi si nos iuvet.”
Sed Currus Nitidus Novusque fremitu respondit, “Num traham vos? Locomotivus sum Viatoralis. Modo traminem traxi eximium et grande super montem, cum carris pluribus quam imaginemini umquam. Tramen meum carros dormitorios habebat, cum cubiculis commodis; carrum cenatorium in quo ministri quascumque escas apportant quas esuriones desiderent; carros exedricos in quo homines in artiselliis sedeant et ex fenestris vitreis magnis intuentur. Num ego traham quemquam generis vestri? Haudquaquam!” Et vaporans adivit in rotundium, ubi locomotivi colunt quandocumque non occupati sunt.
Quam tristes hamaxula et omnes pupulae et res lusoriae!
Tum macculus exclamavit, “Locomotivus Viatoralis non est unicus in mundo. Huc secundus venit, bellus, magnus, et fortis. Adiutorium rogemus ab eo.”
Macculus lusorius vexillum suum ventilavit, et currus tractorius magnus et fortissubstitit.
“Quaesumus enixe te, currus magne,” clamaverunt cunctae puellae cum paegniis. “Trahe traminem nostrum trans montem. Hamaxa nostra fracta est et pueri boni puellaeque trans montem nulla ludibria habebunt, neque edulium salutare, nisi si nos iuvets.”
Sed locomotivus magnus et fortis mugiens respondit: “Locomotivus sum Onerarius. Modo hamaxostichum magnum traxi onustum cum machinis pretiosis super montem. Hae machinae libros diariaque imprimunt ut adulti illa legant. Praestans sum vero locomotivus.Haud quemquam generis vestri traham!” Et locomotivus onerarius indignans in rotundium anhelans adivit.
Hamaxula et cunctae pupulae cum crepundiis tristes fuerunt.
“Habete animum bonum!” clamavit macculus lusorius. “Locomotivus Onerarius non est unicus in mundo. Huc alius venit. Vetus fessusque videtur, sed tramen nostrum valde parvum est, forsan iuvare nos quibit.”
Ergo macculus lusorius vexillum suum ventilavit, et currus tractorius squalidus, robiginosus, et vetussubstitit.
“Te amabimus, currus comis,” omnes pupulae et crepundia simul clamaverunt. “Trahe traminem nostrum trans montem. Hamaxa nostra fracta est et pueri boni puellaeque trans montem nulla ludibria habebunt, neque edulium salutare, nisi si nos iuves.”
Sed locomotivus robiginosus vetusque gemens respondit: “Fessissumus sum. Dandus requiem mihi est rotis meis lassis. Nequeo traminem trahere etiam parvum sicut vestrorum trans montem. Nequeo. Nequeo. Nequeo.”
Et crepans discessit ire in rotundium, et cum crepitibus dixit, “Nequeo. Nequeo. Nequeo.”
Deinde vero hamaxula immensum contristata est, et paene fleturae pupulae et paegnia.
Sed macculus exclamavit, “Huc venit hamaxa alia, parva et caerulea, etiam pauxillula, sed fortasse nos iuvabit.”
Hamaxa laeta cum “sugasug” sono veniebat. Cum conspexerit vexillum macci lusorii, cito substitit.
“Quid est, amici mei?” comiter rogavit.
“O Hamaxula Caerulea,” clamaverunt pupulae crepundiaque. “Nos trahasnes trans montem? Hamaxa nostra fracta est et pueri boni puellaeque trans montem nulla ludibria habebunt, neque edulium salutare, nisi si nos iuvet. Quaesumus enixe te, Hamaxula Caerulea.”
“Vegrandis sum,” dixit Hamaxula Caerulea. “Solum adhibeor mutando hamaxostichos in traminario.”
“Sed nobis oportet apportari trans montem antequam liberi e somno expergiscuntur,” una dixerunt pupulae crepundiaque.
Hamaxa pauxillula suspexit et lacrimas in oculis pupulae vidit. Et de pueris bonis et puellis trans montemcogitabat qui nulla ludibria habebunt, neque edulium salutare, nisi si iuvet.
Ibi dixit, “Queam. Queam. Queam.” Et iugavit se in tramine parvo.
Cum multo tendore trahebat tractabatque, et tractim, pedetemptim, et conctanter tramen motus est.
Maccus in traminem insiluit, et semel pupulae et animalia lusoria subriserunt et ovaverunt.
Cum sonis “Puf puf, sugasuga”, resonabat hamaxula caerulea. “Queam—Queam—Queam—Queam—Queam—Queam—Queam—Queam—Queam.”
Semper sursum ibat, et semper citius hamaxula ascendebat, et denique summum montis pervenerunt.
Infra in valle urbs fuit.
“Evax, evax,” simitu macculus festivus et pupulae et paegnia exclamaverunt. “Pueri boni puellaeque laetabuntur quoniam nos iuvisti, comis hamaxula caerulea.”
Et Hamaxula Caerulea subrisit, et cum descenderet montem aiebat velut, “Sicut credidi, quivi. Quivi. Quivi. Quivi. Quivi.