Ignōtum Intrāns (Disney's "Into the Unknown")

Gregorius

Civis Illustris
As always, I concerned myself mainly with fitting the rhyme scheme and number of syllables per line, all the while being as faithful to the original meaning as possible under those constraints. No attempt was made to adhere to classical Roman meter, though I did try to align stress wherever I felt I could. I welcome any questions, suggestions, or even outright corrections, since this is probably not the final draft.

Quamquam sonēs,
Tē respuō.
Quīpiam molestī,
Sed aliī nōn.

Clārē multīs causīs
Neglegendī sunt ergō
Omnēs tuī susurrī
Quōs abigere volō.

Tū nōn es vox.
Tinnītus simplex es vērē.
Sī tē audīrem (Recūsō),
Nōn possem sequī tē.

Omnēs quōs amāvī
Nunc inclūdunt mūrī hī.
Ō sīrēn tam occulta,
Nōn tē auscultābō sīc.

Iam cāsūs experta,
Nōn novīs temptābor.
Metuō id quod tam possibile'st sī tē sequor
Ignōtum intrāns.

Ignōtum intrāns,
Ignōtum intrāns.

Ita quid vīs?
Namque pervigilō per tē.
Vīsne facer' ut errem
Plēnē distrahendō me?

Alterius esn' externus
Quī iam similis est mī,
Intorsum sciēns
Mē nōn convenīre hīc?

Semper crescit difficultās,
Cum potentior etiam fiō,
Iacet intrā mē autem profunda cupīdō.
Ignōtum intrō!

Ignōtum intrō!
Ignōtum intrō!
Ignōtum intrō

Forasn' ades?
Mēne sentīs
Aut nōvistī?
Mēne dūcēs?

Ita quō vadis,
Mē abandonāns?
Quōmodō sequor tē
Ignōtum intrāns?
 
Last edited:
Top