Inaudita nix

 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Varsovia
Salvete omnes iterum!

Habeo hic aliquid quod vobis monstrem, id est, breve textum a me compositum. Dicite, quaeso, si quid corrigendum emendatumve insit. Summa summarum, responsum vostrum opperior.

Cum hodie mane e lecto experrectus sum, conspectus mehercle admodum mirabilis mihi oculis occurrit. Namque ninxit! Quamvis exigua esset nix, tamen nix, idque in Ludoviciana! Hac in parte! Putavi id incredibile esse, sine dubio. Primum quidem est, quod nivem hic video, quia numquam antehac aliquid huiusmodi, quoad memini, evenit. Sed iam, circa horam duodecimam, magna ex parte licuit. Quamvis Polunus domo sim, tamen miror. Vale.

Mattheus, die undecimo Decembris MMVIII

Ex Ludoviciana
 
B

Bitmap

Guest

Quae scripsisti bona sunt, sed pauca vitia eis mihi esse videtur:

mattheus dixit:
Quamvis exigua esset
Cur "esset" scribis neque "sit"?

mattheus dixit:
Quamvis Polunus domo sim, tamen miror.
Romani vox "quamvis" non nisi cum adjectivis usi sunt. "cum" vel "quamquam" fortasse melius est. praeterea "domo" sit "domi" :)
 
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Varsovia
Gratias!

Gratias maximas emendationis tuae causa! :D Fateor me voce "quamvis" nimium usum esse. Haud conscius eram, Romanos hoc verbo tantum cum adiectivis usos fuisse. Praeterea, varietas in scribendo, ampla copia verborum semper optanda est, nonne ita censes? 8)

Scripsi "esset" quia quod exprimere volui, iam factum erat, ergo tempore praeterito illo loco usus sum, attamen nescio utrum illud recte scripserim. :oops:

Quod ad "domo" pertinet, confer te ad paginam 426-427 (remark 1) et 438 in libro Adleris grammatico, ut scias quid dicere cupiverim. Nam non volui dicere me 'domi' esse, verum etiam quis domo sum (by residence).

Liber Adleris grammatici: http://www.google.co.uk:80/books?id=GJgAAAAAYAAJ

Vale.
 
B

Bitmap

Guest

Re: Gratias!

mattheus dixit:
Scripsi "esset" quia quod exprimere volui, iam factum erat, ergo tempore praeterito illo loco usus sum, attamen nescio utrum illud recte scripserim. :oops:
Me stultum! Lapsus sum :oops: quod "esset" multo melior est quam "sit". "Sit" falsum etiam duco. Nam secundum consecutionem temporum, si sententia prima tempus quae praeteriit indicat, sententia secundaria, si in modo coniunctivo est, vel tempus imperfectum vel plus quam perfectum requirit. alterum indicat actionem sententiae secundariae eiusdem tempore ac primae fieri, alterum indicat quid ante tempus sententiae primae factum sit.

si igitur sententia prima tua "tamen nix (fuit)", sententia secunda "quamvis exigua esset" sit si vis dicere "small as the snow was, it was still snow!". Sin vis dicere "small as it had been" "esset" in "fuisset" mutandum est.

Bene scis Latine scribere!
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Re: Gratias!

mattheus dixit:
Quod ad "domo" pertinet, confer te ad paginam 426-427 (remark 1) et 438 in libro Adleris grammatico, ut scias quid dicere cupiverim. Nam non volui dicere me 'domi' esse, verum etiam quis domo sum (by residence).
Si intellego, quamquam Ludovicianam nunc visitas, domus tua est in Polonia. Verbum "domo" est bonum, etiam grammatica est inusitata.
 
Top