Piraja* (ſive etiam
piraya ſive
piranha) eſt nomen vulgare cujuſdam generis piſcis, qui ab hominibus naturæ inveſtigatoribus appellatur
Pygocentrus, abundantis multis in fluminibus Braſilicis, cujus dentes acutiſſimi voracitaſque formidinem injiciunt omnibus, inde a temporibus antiquioribus. Ab autochthonibus Braſilice loquentibus appellabatur
pirãîa (/pi’rãɲa/) (ſcribitur quoque
piranha, verbum hactenus uſitatiſſimum apud Braſilianos omnes Luſitanice loquentes, a quo originem ducit vocabulum Anglicum), quod verbum diſjungi poteſt in duas partes, quarum prima
pirá ‘piſcem’ ſignificat, altera tamen
(t)ãia (vel
(t)anha) ‘dentem/dentes’ (ſignificans ergo
piſcem dentatum).
Anno milleſimo quingenteſimo duodequinquageſimo, Georgius Marcgrave et Gulielmus Piſo hoc modo deſcripſerunt hunc voraciſſimum piſcem: “[piſcis cui nomen eſt piraja* habet dentes] quibus uno morſu partem carnis ex quacunque parte hominis poteſt abripere, quaſi novacula eſſet abſciſſa. Si quis ingrediatur aquam vel ſaltem immittat pedem vel manum ſtatim ab illo lædi poteſt, ita ſitiens eſt sanguinis & cupiens carnis humanæ, quare caute ab illo cavendum.”
Demum, in lingua Luſitanica, Anglicum conſilium verbi
scapegoat exprimi poteſt per locutionem
boi de piranha (verbum de verbo:
bos pirajarum), quia interdum paſtores, volentes tute tranſire rivum pirajarum* plenum, in aquam conducunt bovem jam ætate provectum, vel aliquo morbo affectum, qui voretur ab his piſcibus, quo, voracitate ſua ſanguinaria diſtracti, ignorent paſtores ceteroſque boves illac tranſeuntes.