Latin Grammatical Terms

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

nōmen -inis n. noun
prōnōmen -inis n pronoun
adiectīvum -ī n. adjective
verbum, -ī n. verb
adverbium -ī n. adverb
coniūnctiō -ōnis f conjunction
interiectiō -ōnis f interjection
encliticum -ī n enclitic
praepositiō -ōnis f preposition

inaequālis -is -e irregular

cōnsonāns -antis f consonant
vocālis -is f vowel
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

nomina

masculīnus -a -um masculine
fēminīnus -a -um femine
neuter -tra -trum neuter
commūnis -e common
nōminātīvus -a -um
accusatīvus -ī m
vocātīvus -ī m
genitīvus -ī m
datīvus -ī m
ablātīvus -ī m

singulāris -is -e
plūrālis -is -e

dēclīnātiō -ōnis f
dēclināre (trans)
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

verba

āctīvus -a -um active
passīvus -a -um passive
supīnum -ī n. supine

modus -ī m mood
genus -eris n voice
tempus -oris n tense
persōna -ae f person

partēs prīncipālēs principal parts

indicātīvus -a -um indicative
subiūnctīvus -a -um / coniunctīvus -a -um subjunctive
imperātīvus -a -um imperative

dēpōnēns -entis n deponent

gerundium -ī n. gerund
gerundivum -ī n. gerundive
īnfīnītīvus -a -um infinitive
partipicium -ī n. participle

trānsitīvus -a -um transitive
intrānsitīvus -a -um intransitive

Praeteritum (tempus) past (tense)
Praesēns (tempus) present (tense)
Futūrum (tempus) future (tense)
Perfectum (tempus) perfect (tense)
Imperfectum (tempus) imperfect (tense)
Plūs quam perfectum (tempus) pluperfect (tense)
Futūrum Praeteritum (tempus) future perfect (tense)

ōrātiō oblīqua indirect speech
accusatīvus cum īnfīnītīvō accusative + infinitive
cōnsecūtiō tempōrum sequence of tenses
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

adiectiva

positīvus -a -um
comparātīvus -a -um
superlātīvus -a -um

gradus positīvus/comparātīvus/superlatīvus

superlātīvē in the superlative
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

dē ūsibus ablātīvī

ablātīvus pūrus genuine ablative
ablātīvus sēparātiōnis ablative of separation
ablātīvus orīginis ablative of source
ablātīvus auctorōris ablative of agent
ablātīvus comparātiōnis ablative of comparison

ablātīvus causae ablative of cause
ablātīvus modī ablative of manner
ablātīvus quālitātis ablative of quality
ablātīvus pretiī ablative of price
ablātīvus comitandī ablative of accompaniment
ablātīvus līmitātiōnis ablative of specification
ablātīvus absolūtus ablative absolute

ablātīvus locī ablative of place
ablātīvus locī ā quō ablative of place from which
ablātīvus tempōris ablative of time
ablātīvus tempōris sub quō ablative of time within which
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

What is a "genuine ablative"?
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

What is a "genuine ablative"?
Oportet sit, ut puto, ablativus quo exprimitur id a quo vel ex quo motus fit, ut "e cubiculo exii" vel "ab illo discessi". Is enim primus usus ablativi fuit; alii usus vero illi casui postea sunt attributi, postquam casus instrumentalis, magnaque ex parte etiam locativus, periit.
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

In hōc forō debēs interrogāre "Quid sibi vult ablātīvus pūrus?", Dantī. :) Nīl nisi Latīnē.
Recte dicis, Mafalda. Ignoscite mihi, quaeso, di huius fori!
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Recte dicis, Mafalda. Ignoscite mihi, quaeso, di huius fori!
Cum titulus Anglice scriptus sit, non puto patere in hoc etiam filo Latine tantum scribi licere.
 

RobertusSitiens

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Cum titulus Anglice scriptus sit, non puto patere in hoc etiam filo Latine tantum scribi licere.
Intellegere conor quid hic sibi velit patere. Nonne infinitivus (ex pateo/patere/patui) est? Potestne hic ut permissum vel passum haberi?
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

"Patere" dico "liquere", "lucere", "facile visu vel intellectu esse", "manifestum esse".
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Ita vero!
 

Kuba26

non sum dignus

  • Civis Illustris

E.g. Puella quam Marcus pulsat Iulia est.

Num quam Marcus pulsat 'clausus' est?
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Minime, istud fieri nequaquam potest. "Clausa" non tam mirum videatur, quod verbum nescio an aliquando adhibitum sit, apud Romanos tamen auctores non exstat. "Clausula" autem exstat, sed alio sensu dicta videtur. In meo lexico pro "clause" inveniuntur haec: "membrum", "articulus", sed pluribus vel latioribus sensibus esse videntur. Fortasse apud Romanos non erat ullum huic rei proprium verbum. Forsitan apud eos qui posterius de rebus grammaticis scripserunt aliquod usitatum verbum fuerit, sed id non novi.
 

Kuba26

non sum dignus

  • Civis Illustris

Num haec pars sententiae nomen grammaticale non habet?
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Fortasse habet, sed, ut supra dixi, si quando habuit usitatum nomen, quod sit nescio.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

Top