LITTERÆ DIURNÆ

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Pulchra equidem ædificia ibi habetis, Quase. Natusne es Voronezhi?
 
paruos

Civis Illustris
mattheus dixit:
Ego hanc pelliculam quoque in theatrum vidi, mihi placebat sed fateor eam multas inconvenientias continere, inter alia, Patroclus erat Achillis amicus, non consobrinus (ut pellicula vult), et bellum decem annos consumpsit, non menses.
mattheus dixit:
bellum decem annos consumpsit, non menses.
ita!

mattheus dixit:
Patroclus erat Achillis amicus, non consobrinus (ut pellicula vult)
:wondering: sed hoc nesciébam ...
 
paruos

Civis Illustris
CHAMÆLEO dixit:
http://www.youtube.com/watch?v=sU-X6Z10MRk

Nōn bene locūtus sum, sed iterāre nōlēbam. :)
haha! melior quam ego, dicere debeo, loqueris! :D

ehem, te melius audíre non potero ante Saturnum Solemque dies ... sed gratus sum ad te audíre! :) (et uidére).

(et uultus tuus (quoque Anglicum "auatárem" non utor, quia vocabulum non amo) multum similis est tibi! haha! te congratúlo ... meus non dicit qui sum, ut teus optimó modo dicit :mrgreen: )

ah ... dices "dicite mihi" .. quid? (ad finálem). aliquoties audíui sed non intellégi. audiendi usum nondum habeo :(

Paruos
 
Chamaeleo

New Member
Qvārē «avatar» nōn tibi placet? Ego nōn istud vocābulum dīcō sed «avatāra», qvod est verbum indĭcum (अवतार) unde venit anglĭcum. Sī aliō verbō ūtī mavīs, possŭmus comminīscī «vultŭlus» vel «imāguncŭla». :D

Ōrātiōnis in fīne, celerrĭmē dīxī «Dīcĭte mihi: qvid putātis? Valēte!».
 
Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Optime factum, Chamæleo, quia placebat mihi quod fecisti. Ego idem facere non possum idcirco, quia instrumentis ad hoc faciendum necesariis careo. Potesne scribere, quæso, quid tu dixisti? Totum pæne monologium tuum intellexi atque ter audivi, sed pauca verba me adhuc fugiunt. Gratum nobis feceris. :)
 
Quasus

Civis Illustris
CHAMÆLEO dixit:
http://www.youtube.com/watch?v=sU-X6Z10MRk
Ōrātiōne (mp3) respondēre voluī, sed hīc files levissimī tantum accipiuntur. Itaque, prōpositiō tua, Chamæleō, cum sit bona, tamen haud facile perficitur. :(
 
paruos

Civis Illustris
CHAMÆLEO dixit:
Qvārē «avatar» nōn tibi placet? Ego nōn istud vocābulum dīcō sed «avatāra», qvod est verbum indĭcum (अवतार) unde venit anglĭcum. Sī aliō verbō ūtī mavīs, possŭmus comminīscī «vultŭlus» vel «imāguncŭla». :D
quia neutrum non est, sed ex religione. Anglicum "face" utor. uultulus melius uerbum quam auatara, puto.

CHAMÆLEO dixit:
Ōrātiōnis in fīne, celerrĭmē dīxī «Dīcĭte mihi: qvid putātis? Valēte!».
:D denuo audiar, Saturni diei. gratus sum et ego, ut Quasus. sed, ut Quasus, ad id agere instrumenta non habeo :( ... (nondum ...)
 
Chamaeleo

New Member
Quasus dixit:
Ōrātiōne (mp3) respondēre voluī, sed hīc files levissimī tantum accipiuntur. Itaque, prōpositiō tua, Chamæleō, cum sit bona, tamen haud facile perficitur. :(
Fortasse http://mypodcast.com situs melĭor est tibi?
 
Quasus

Civis Illustris
mattheus dixit:
Pulchra equidem ædificia ibi habetis, Quase. Natusne es Voronezhi?
Ita, hīc nātus sum et fere numquam urbem relinquō (tantum rūs nōnnumquam proficīscor). Annō priōre tamen ipse cum uxōre Petropolī hebdomadem ēgimus, quā urbe magnificā magnopere dēlectātī sumus.
 
haha! de Petrográdo te loqui arbitror ... prope Flumen Ianuarium urbs est Petropolis appelláta. putáui te de Brasiliána urbi loqui, haha! :D
 
Chamaeleo

New Member
paruos dixit:
haha! de Petrogrado te loqui arbitror ... prope Flumen Ianuarium urbs est Petropolem(?) appelláta. (nescio si appello, -are accusatiuum regit :doh: ...) putaui te de Brasiliana urbi loqui, haha! :D
«Appellō» certē accusatīvum regit, sed hicc est passīvum. Opus ergō est nōminātīvō ūtī.
 
Bitmap

Civis Illustris
quare skype non utimini si Latine loqui vultis?!
 
Quasus

Civis Illustris
paruos dixit:
haha! de Petrogrado te loqui arbitror ... prope Flumen Ianuarium urbs est Petropolem(?) appelláta. (nescio si appello, -are accusatiuum regit :doh: ...) putaui te de Brasiliana urbi loqui, haha! :D
Rossicē illa urbs Sanct-Peterburg nūncupātur, in Vicipaediā autem Latīnā Petropolis. At ego nōn sōlum Brasiliam sed etiam ūllam cīvitātem numquam visitāvī. :D

Et tamen nūper cum peregrīnō quōdam versātus sum. Italus enim ad acadēmiam nostram vēnit hebdomademque apud nōs ēgit. Paululum tantum ōtiī eī erat, nihilōminus aliquantulum colloquēbāmur (Anglicē, quia Italicē nōn nisi paucissima verba sciō). Anteā cum peregrīnīs quī Rossicē nesciunt, nōn eram versātus.

Cēterum, prōnuntiātum meum anglicum pessimum repperī. :( (Et tamen, cum huic forō intersim, vocābula mihi nōn dēfēcērunt, quā rē sum īnflātus. :D )
 
paruos

Civis Illustris
Quasus dixit:
Rossicē illa urbs Sanct-Peterburg nūncupātur, in Vicipaediā autem Latīnā Petropolis. At ego nōn sōlum Brasiliam sed etiam ūllam cīvitātem numquam visitāvī. :D
ita!, quia Petropolem Petrográdus significat :D haha!

Quasus dixit:
Et tamen nūper cum peregrīnō quōdam versātus sum. Italus enim ad acadēmiam nostram vēnit hebdomademque apud nōs ēgit. Paululum tantum ōtiī eī erat, nihilōminus aliquantulum colloquēbāmur (Anglicē, quia Italicē nōn nisi paucissima verba sciō). Anteā cum peregrīnīs quī Rossicē nesciunt, nōn eram versātus.

Cēterum, prōnuntiātum meum anglicum pessimum repperī. :( (Et tamen, cum huic forō intersim, vocābula mihi nōn dēfēcērunt, quā rē sum īnflātus. :D )
pronuntiáta mea Latína bona ... sed uocabulos paucissimos scio :(
arbitror inter 15% et 20% de omnibus corporibus ...

uideo hoc forum excellens esse mihi ad collendum quod magna necessitas est mihi.
;)

(filumque hoc etiam! :mrgreen: )
 
Matthaeus

Vemortuicida strenuus
paruos dixit:
haha! de Petrográdo te loqui arbitror ... prope Flumen Ianuarium urbs est Petropolis appelláta. putáui te de Brasiliána urbi loqui, haha! :D
Emendatio: de urbe Brasiliana

Signatura: Corrigite
 
Quasus

Civis Illustris
paruos dixit:
ita!, quia Petropolem Petrográdus significat :D haha!
Rēctē dīcis. Petrus Prīmus, imperātor prīmus Rossiae, urbem conditam Sanct-Peterburg nōmināvit, quia mōribus peregrīnīs magnopere dēlectābātur (certē, nōmen nōn ab illō imperātōre, vērum ā sanctō Petrō dūcitur). Cum bellum omnium cīvitātum prīmum incēpisset, Germānī habitī sunt hostēs, itaque cōnstitūtum est urbis nōmen prō Petrograd mūtāre ("grad" significat "urbs"). Quod nōmen haud diū mānsit: urbs ā Leninō nōmen novum Leningrad cēpit.
 
Top