LITTERÆ DIURNÆ

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Quidnam tu dicis igitur? Quales floccos?
 

Quasus

Civis Illustris
Pōpuiī enim, arborēs pulchrae et ombrōsae, sēmina habent exigua, quae floccīs conjungitur, ut ventō differantur. Illī floccī mēnsis Jūniī prīmā hebdomade molestissimī sunt.
 

paruos

Civis Illustris
mattheus dixit:
paruos dixit:
haha! de Petrográdo te loqui arbitror ... prope Flumen Ianuarium urbs est Petropolis appelláta. putáui te de Brasiliána urbi loqui, haha! :D
Emendatio: de urbe Brasiliana

Signatura: Corrigite
"corrigere, corrigo" ... :mrgreen: certum
gratias ago!

sed estne urbs uerbum in "i" declinátum? (certum regulariter facit formam, "urbe" ad ablatiuum, sed "urbi" possibile est, arbitror :wondering: )
utar tamen formas reguláres deinde.

----

si aliquis uis gratus erim si tabulae expressiónum disponébant ... ex gratia, "igitur", "nam", "quoque", "tamen" &c..

careo his uerbis :?
 

Quasus

Civis Illustris
Euge! Veneris diēs est!

paruos dixit:
si aliquis uis gratus erim si tabulae expressiónum disponébant ... ex gratia, "igitur", "nam", "quoque", "tamen" &c..
Equidem tālem tabulam cōnficere nōn possim. Paruos, quā methodō ad linguam Latīnam discendam ūteris? Grammaticam satis bene scīre vidēris; cūr nōn vīs "Linguam Latīnam sine Molestiā" legere? Permultās locūtiōnes ibi reperīre potes.
 

Quasus

Civis Illustris
Semper mīror quōmodo fīat, ut variae rēs antīquae, etiam tōtae urbēs, in humum vēnerint. Esset ōlim urbs, deinde ab hostibus dēlēta sit, et aliquot post saeculīs omnia in humō invenītur. Nōnne mīrum est? Animō id comprehendere nōn possum.
 

Chamaeleo

New Member
Archæolŏgus esse valdē mihi placēret.
 

Chamaeleo

New Member
Quasus dixit:
Lūnae diēs gravis est. :(
Qvārē? Diēs autem natālis regīnæ est, itaqve nōn labōrātur! ;)
 

Quasus

Civis Illustris
CHAMÆLEO dixit:
Quasus dixit:
Lūnae diēs gravis est. :(
Qvārē? Diēs autem natālis regīnæ est, itaqve nōn labōrātur! ;)
Quam bene est sub regīnā vīvere! In Russiā proximō Veneris diē nōn labōrābitur. Erit fēstum quoddam haud prīdem inductum.
 

paruos

Civis Illustris
Quasus dixit:
Euge! Veneris diēs est!

paruos dixit:
si aliquis uis gratus erim si tabulae expressiónum disponébant ... ex gratia, "igitur", "nam", "quoque", "tamen" &c..
Equidem tālem tabulam cōnficere nōn possim. Paruos, quā methodō ad linguam Latīnam discendam ūteris? Grammaticam satis bene scīre vidēris; cūr nōn vīs "Linguam Latīnam sine Molestiā" legere? Permultās locūtiōnes ibi reperīre potes.
forsit discam uidendo uti qui haec utuntur ...
amábam discere posse uno in die ... sed impossibile est :brickwall:
 

Quasus

Civis Illustris
Gaudeō quod vēnistī, parue! Jam tē dēsīderāvī. :D Diu enim āfuistī.

Hodiē prīmum moderātor ūnīus forī (ut exāctius dīcam, partis Latīnae) creātus sum. Mūnus moderātōrius mihi nōn displicet.
 

Chamaeleo

New Member
paruos dixit:
si in Európa fuissem, et mihi hoc placéret ... in America, indigenae excauáre solum, ergo mihi non placet :shock: :hand:
Hic, in Austrāliā, eamdem difficultātem habēmus, sed pejjōrem. Nātiōnēs indigĕnæ («aborīgĕnēs») nihil ædificāvērunt nec scrīpsērunt! Maxŭmē mē tædent, haha. Redīre in Eurōpam volō.
 

Quasus

Civis Illustris
CHAMÆLEO dixit:
Nātiōnēs indigĕnæ («aborīgĕnēs») nihil ædificāvērunt nec scrīpsērunt! Maxŭmē mē tædent, haha.
Nōnne et gentis Europaeae indigenās taedet? Forsitan hī arbitrentur illōs nimis multum aedificāre et scrībere. :D
 

paruos

Civis Illustris
CHAMÆLEO dixit:
Hic, in Austrāliā, eamdem difficultātem habēmus, sed pejjōrem. Nātiōnēs indigĕnæ («aborīgĕnēs») nihil ædificāvērunt nec scrīpsērunt! Maxŭmē mē tædent, haha. Redīre in Eurōpam volō.
heu! ... putábam te in Európá esse :wondering: haha! sed Anglicus es, arbitror ...


Quasus dixit:
Nōnne et gentis Europaeae indigenās taedet? Forsitan hī arbitrentur illōs nimis multum aedificāre et scrībere. :D
Americani Indigenae scripsérunt, et aedificauérunt, sed haud in Brasile ... :roll: Incae, Mayae et Aztécae multum orbi dedérunt ... "xocoátl", ex gratia, quod "chocolate" appellámus ... estne uerbum latínum ad "chocolate"? :mrgreen:

P~
 

paruos

Civis Illustris
Quasus dixit:
Hodiē prīmum moderātor ūnīus forī (ut exāctius dīcam, partis Latīnae) creātus sum. Mūnus moderātōrius mihi nōn displicet.
... omnia non intellego quod dices ... moderátor in foro es ... quale in foro? si uis, scribe in "The Daily Thread" (Anglice), ut intellegere possim in plenitúte, quia hoc aliquid quod me appellat, sed Latínum meum ad intelligendum pessimum etiam est :( quid facere possum, hoc facio, ad crescendum, sed limitatiónes inuenio multas :brickwall:

gratus ero :shifty2:
 

Quasus

Civis Illustris
paruos dixit:
"xocoátl", ex gratia, quod "chocolate" appellámus ... estne uerbum latínum ad "chocolate"? :mrgreen:
Ēn quod in lexicō invēnī: quadrae cacaoticae (solidus), calda cacaotica (pōtiō).

Paruos, quā linguā "xocoátl" scrīpsistī? Nōnne aztecā? Ecquis scīs dē linguīs indicīs?
 

Chamaeleo

New Member
paruos dixit:
estne uerbum latínum ad "chocolate"? :mrgreen:
Whitaker's Words habet verbum «socolata». Sonĭtō «x», sonĭtus simillĭmus qvem habet lingua latīna est littĕra «s».
 
Top