LITTERÆ DIURNÆ

Adrian

Civis Illustris
Cari amici,

Mox festum Christi Nativitatis celebrabitur. Hac ex occasione vobis omnibus vota mea sincera mitto.

Exopto vobis felicem Diem Christi Nativitatis atque felicem annum novum bis millesimum vicesimum primum.

 

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Iáson

Cívis Illústris
atque felicem annum novum bis millesimum vicesimum primum.
grātiās!
saltem nōn potest īnfēlīcior ēvenīre quam annus praeteritus... fortasse.
 

Gregorius Textor

Civis Insanus
Hodie tricesimem septimem diem anniversarium nuptiarum celebramus! Nix operuit terram. Mox, cum uxore fida atque bella, glaciem spumae lactis edam, cum amygdalis et socolatis; 'Scrabble' ludam; et fortasse taeniolam cinematographicam armentariorum videbo.
 

Agrippa

Civis Illustris
Festo die inaugurationis: anno MMXXI, a. d. XIII Kalendas Februarias.

Principe demoto Trumpo Bidenus obibit
Munera munitus praeside summa Deo.
 
Top