ludus publicus quaestionum latine

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Nescio, sed forsitan titulus corrigendus sit. Ludi enim nomen masculinum est.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Infeliciter ego quoque nescio; numquam librum illum legi neque de eo audivi.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Cur etiam duo fila "ludum quaestionum latine" iam in foro sunt? Putabam paulisper me insanam esse ;)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Nonne potes ipse corrigere? Ego possum filorum quae feci titulos ipsa mutare, si "edit" in prima epistula pressi.
 

limetrees

Civis Illustris
Estne igitur haec quaestio nimis difficilis, quis librum Molloy scripserit?
 

limetrees

Civis Illustris
Recte.
Scriptor libri est Samuel Beckett (et librum legere operae pretium est, ut opinor - vel melius audire!).

Igitur quaestio nova :

Quid (vel potius quis!) est vinculum inter pontem Samuel Beckett Dublini et pontem Constitutionis (Ponte della Constituzione) Venetiae ?
 

Callaina

Feles Curiosissima
Quaestiones tuae valde obscurae sunt. Nihil fere de Samuel Beckett scio. :p
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Mihi quoque obscurae videntur.

Eundem architectum habuerunt, fortasse?
 

limetrees

Civis Illustris
Sic etiam : amborum architecton Santiago Calatrava est (cuius aedificia, obiter, quamquam celeberrimus est, mihi minime placent).
Quaestionem tertiam dabo: Qui sunt hic pictor et persona depicta?

no name.jpg
 

Callaina

Feles Curiosissima
Pacifica iam recte respondit; nonne oportet eam questionem secundam ponere?
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
At nomen architecti non dedi...
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Non est.

Ad linguam pertinet.
 
Top