Ita est. Io triumphe!Iacobus, filius Mariae reginae Scotiae?
Si globulum (vel “murem”) super picturam depresseris, melius videre poteris.Nescio, sed pictura parva difficilis visu est.
Ita est. Bene factum. Laocoon et filii sui depicti sunt ab pictore qui ut plurimum El Greco vocatur.Puto illum medium Laocoona(?*) esse cum duobus filiis. Illi autem qui ad dextram stant qui sint nescio. Forsitan tantummodo Troiani quidam sint...
Pictor quis sit dicere non possum, quamquam ille mihi modus picturae non ignotus videtur, sed nomen pictoris recordari nequeo...
*Nomen hocne modo scribatur incerta sum, sed illum dico qui Troianos monuit ne intromitterent equum, neque ii auscultarunt, atque ille postea angue magna cum filiis necatus est (quae res istic depicta esse videtur).