Ludus Scrabble Latine

Fulgor Laculus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Montes Naphtalenses
Si placet vobis ludum Scrabble ludere, vos hortor ut idem ludum Latine temptetis. Obtinendi tantummodo sunt tabula Scrabble originalis et duo sacci tesselarum (duo cur mox explicabo). Etsi quocum ludere non habeatis, solitarie ludere potestis (peritiam linguae magnopere augentes). Notandum autem est distributio et pretium abecedarii litterarum ab ludo Anglico discrepare. Et quomodo rectam litterarum distributionem repperi ? Dum aliquot loca perlegebam mille plus minus verbis complectentia, frequentiam omnium abecedarii litterarum enumerabam ( :crazy: ). Aliquot igitur milia litteris numeratis, ita rationem distributionis litterarum obtinui (loca quibus usus sum fuerunt Ciceronis, Gellii, Caesaris aliorumque dignorum scriptorum). Pretium quorumque litterarum per eius frequentiam constitui, ita ut consummatio Latinarum litterarum Anglicas aequet.

Nunc litteras praebebo, atque prope omnem litteram notabo suam frequentiam (id est, numerus tesselarum), deinde suum pretium:

A - 9 - 1
B - 2 - 8
C - 4 - 2
D - 3 - 3
E - 10 -1
F - 1 - 5
G - 2 - 6
H - 1 - 6
I - 10 -1
L - 3 - 4
M - 6 - 1
N - 5 - 2
O - 5 - 1
P - 3 - 4
Q - 2 - 8
R - 6 - 1
S - 8 - 1
T - 7 - 2
U - 8 - 1
V - 2 - 5
X - 1 - 10
et duo Jokeri.

Notate bene, litterarum distributionis causa emendus vobis est secundum saccum tesselarum, sat ut tesselarum habeatis.

Habete ludum!!! :)
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Mea interest quare non i-vocalem a i-consonante cernas; censeo J saepius in Latina quam in Anglica lingua videri. Et ubi est L? Tandem hoc mihi difficile cognitu, quod Q tam rarius sit.

Attamen ratione tua fruor, quamquam ludum Scrabble mihi haud placet. Verbum meum FAXQUE - 26 puncta (estne fas?)
 

Fulgor Laculus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Montes Naphtalenses
Eheu! Fessus iam eram antea scribens! Litteram 'K' scripsi pro littera 'L'! Litteram 'k' omnino non debemus, ita ut litterae 'W', 'Y', 'Z', nam originalibus solummodo Latinae litteris utor. Nec 'J' debemus, nam littera 'I' utor et pro consonante et pro vocale.

Prius filum emendavi - gratias tibi ago.
 

Fulgor Laculus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Montes Naphtalenses
Cato dixit:
Tandem hoc mihi difficile cognitu, quod Q tam rarius sit.
Quamobrem littera 'Q' tantum bis apparet.
Solae 'F', 'H' et 'X' rariores sunt ea, omne semel apparente.
 

Chamaeleo

New Member

Location:
Melbourne
“U” littera Latína nón est.

Litteræ “Y” et “Z” exsistent et útilissimæ sunt in uerbís Græcís.
 
Top