"Noctes Atticae" nostrae

Callaina

Feles Curiosissima
Nonnullas lectiones ex "Noctibus Atticae" Auli Gelli legi, quae mihi valde placuerunt. Puto autem nos omnes, qui hoc in foro versentur, narrationes similes -- non solum Atticae sed terrarum multarum -- habere, quae scriptae nihilominus placere possint. Creavi ergo hoc filum sperans nos omnes et fabellas et historias et alteras expositiones lepidas in quo scripturos.

Incipiam, si placebit. :)

Haec est fabella Germanica, quam mihi puerae mater saepe (Germanice et Anglice) narrabat; paradoxe et brevissima et longissima simul est.

"Erat olim vir septem filios habens; quibus septem filiis "Pater" dicentibus "nobis fabulam narra" se precatis, ergo fabulam incepit: "Erat olim vir septem filios habens; quibus septem filiis "Pater" dicentibus "nobis fabulam narra" se precatis, ergo fabulam incepit: "Erat olim vir septem filios habens; quibus septem filiis "Pater" dicentibus "nobis fabulam narra" se precatis, ergo fabulam incepit..."""

...Iterum atque iterum, ad infinitum. :D
 

limetrees

Civis Illustris
Gratias tibi pro vocatione. Confiteri debeo me fabellam germanicam non intellexisse.
Conceptum estne ut in hoc foro praebeamus historias (aut alia) ab patria nostra?
 

Callaina

Feles Curiosissima
Conceptum estne ut in hoc foro praebeamus historias (aut alia) ab patria nostra?
Ab patriis nostriis, an quamcumque narrationem quae nobis placuit; solum titulum meum ad "Noctes Atticae" referebam. :)
 

Callaina

Feles Curiosissima
Bene, titulum modo mutavi quia fortasse confundentior incommodiorque erat.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Centum visus sed solum quattuor responsiones huic filo fuerunt? Quin scribitis? :( (Correctiones vel iudicii quoque mihi placent... ;) )

Haec autem est fabella (vera) de avo meo (patre matris meae); idem est qui lingua Latina sciebat et de quo nonnumquam hoc in foro scripsi.

Avus aviaque mea in ecclesia SDA (Septem Diei Adventista) colebant (in qua ego quoque educta sum), quae eccelsia a "Sorore Helena Alba" (Anglice "Sister Ellen G. White") constituta est. Nonnulli sociorum huius ecclesiae Sororem Albam hariolam veram fuisse aiunt; nonnulli autem ex contrario hanc rem negant; nulla consensio est.

Quodam die avus aviaque in ecclesia erant et quidam ad avum meum accessit Sororem Albam hariolam fuisse aiens. Statim coepit avus meus disputare et multa magnaque contra Sororem Albam egit. Tandem ille discessit et alius ad eum accessit Sororem Albam hariolam fuisse negans. Iterum coepit avus disputare et multa magnaque pro Sorore Alba egit.

Quaedam anus ecclesiae quae haec omnia audiverat magna in confusione ad aviam meam accessit et "Iste vir," inquit, "pro an contra Sororem Albam stat? Ambas enim causas egit." Avia subridens illi respondit: "Neque pro neque contra stat, sed disputationem ipsam amat."
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ignosce, nihil nunc habeo quod narrem, sed cum dicas correctiones quoque tibi placere, aliquot dabo.
ex "Noctibus Atticae"
Ex Noctibus Atticis.
Creavi ergo hoc filum sperans nos omnes et fabellas et historias et alteras expositiones lepidas in quo scripturos.
Alias.
"In quo" autem quid dicere voluisti? "In eo"ne?
quibus septem filiis "Pater" dicentibus "nobis fabulam narra" se precatis, ergo fabulam incepit:
Haec tota sententia parum sibi cohaerere videtur. Melius "Quibus septem filiis ita precatis, "Pater, nobis fabulam narra", fabulam coepit:..." vel "Qui septem filii cum ita precati essent, "Pater, nobis fabulam narra", fabulam coepit:..." vel "Septem filii precati sunt... ergo fabulam coepit:..."
Ab patriis nostriis, an quamcumque narrationem quae nobis placuit;
... vel quaecumque narratio nobis placuit/... vel quamvis narrationem quae nobis placuit.

("An" in interrogationibus adhibetur, ut "Mala an pira mavis?")

Etiam: "ab" ante "p" litteram rarissime invenitur. "A" melius adhibeas.
Bene, titulum modo mutavi quia fortasse confundentior incommodiorque erat.
"Confundens" sic Latine dici ut Anglice "confusing" non credo.
Correctiones vel iudicii quoque mihi placent...
Iudicia.
qui lingua Latina sciebat
Linguam Latinam.
SDA (Septem Diei Adventista)
Septimi Diei.
Neque pro neque contra stat
Non puto "pro" ita ut adverbium adhiberi posse; praepositio est, quae nomine (aut pronomine) eget.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Gratias multas tibi ago! Scholam nunc adire debeo, sed diutius haec omnia aspiciam. :)
 

Callaina

Feles Curiosissima
Ignosce, nihil nunc habeo quod narrem, sed cum dicas correctiones quoque tibi placere, aliquot dabo.
Correctiones semper mihi placent, ut scis ;) Hoc filum vero creavi non solum ad fabulas narrandas, sed etiam ad me exercenda in Latine scribendo.

Ex Noctibus Atticis.
Ah, putebam "Atticae" nomen genitivum hic esse; sed fortasse vero adiectivum est...

"In quo" autem quid dicere voluisti? "In eo"ne?
Ita est.

Iterum oportet me discedere; diutius reveniam. :)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Correctiones semper mihi placent, ut scis ;) Hoc filum vero creavi non solum ad fabulas narrandas, sed etiam ad me exercenda in Latine scribendo.
Ad me exercendum vel exercendam.
Ah, putebam "Atticae" nomen genitivum hic esse; sed fortasse vero adiectivum est...
Ita, adiectivum est.

Putabam.
Gratias multas tibi ago! Scholam nunc adire debeo, sed diutius haec omnia aspiciam. :)
Iterum oportet me discedere; diutius reveniam. :)
His duobus locis puto "posterius" te potius quam "diutius" dicere voluisse.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Haec tota sententia parum sibi cohaerere videtur. Melius "Quibus septem filiis ita precatis, "Pater, nobis fabulam narra", fabulam coepit:..." vel "Qui septem filii cum ita precati essent, "Pater, nobis fabulam narra", fabulam coepit:..." vel "Septem filii precati sunt... ergo fabulam coepit:..."
Sperabam hanc totam "fabellam" in una sententia continere, si fieri potest. Sed fortasse, quasi dixisti:

"Erat olim vir septem filios habens; quibus septem filiis ita precatis, "Pater, nobis fabulam narra", fabulam coepit: ""Erat olim vir septem filios habens; quibus septem filiis ita precatis, "Pater, nobis fabulam narra", fabulam coepit: ""Erat olim vir septem filios habens; quibus septem filiis ita precatis, "Pater, nobis fabulam narra", fabulam coepit..."""

(Neque sciebam verbo "coepi" hoc modo cum nomine uti, solum cum infinitivo; ergo iterum gratias ago :) )
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
"Incipio" perfectis temporibus paene numquam ponitur, sed pro eo adhiberi "coepi" solet.

Incipio, incipiebam, incipiam

Sed

Coepi, coeperam, coepero (potius quam incepi, inceperam, incepero, quae rara sunt)
 

Callaina

Feles Curiosissima
Fortasse Etaoin Shrdlu, quae reincarnatio Gelli videtur, nonnullas narrationes lepidas nobis dicere potest. ;)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
"Narrare."

"Dicere" isto sensu dici non solet.
 

Callaina

Feles Curiosissima
"Narrationes narrare"? Incommodius videtur... ;) Fortasse "exponere"?
 
Top