"Noctes Atticae" nostrae

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Fortasse, ut puto, "propero" ("to hurry") et "propinquo" ("to approach") in mente mea invicem confudi, ut "propino" ("to hurry over to", ut cogitabam) quodam miro modo fit. :D
Hahahae! "Fieret" autem, aut "factum sit".
 

Callaina

Feles Curiosissima
Narratio hoc in libro legi, sed non ad verbum vertere conata sum; multas res mutavi, multas addidi, nonnullas omisi, ut volui.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
*narrationem
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Anglice: "High and jagged mountains loomed up into the sky across the meadow."
Nescio. Procul dubio multis modis Latine aliquid simile dici potest, sed nullo exacto.
Ego, puto, ita dicam: "Alti asperique montes ultra pratum cernebantur minaciter in caelum surgentes."
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Vel "minaci aspectu in caelum surgentes".
 

AoM

nulli numeri
carmen, sed tamen... ex libro primo Aeneidos (162-3):

Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli,
 

Callaina

Feles Curiosissima
carmen, sed tamen... ex libro primo Aeneidos (162-3):

Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli,
I've read that bit, and I'm pretty sure that's what was in the back of my mind.
 
Nēsciō num fīlum hoc jam "vīvum" sit; spē frētus hoc fābellam hīc pōnō quam jūdicētur ac (quæsō) ēmendētur.

Dē Xtabay Fātālī

Sirenēs nīmīrum accēpistī quondam ā Græcīs antīquīs habitās esse fēminās pulcherrimās vōcibus præditās adeō illecebrantibus ut nautæ prætervectī, cursō ad eās versus flexō, prōrsus in cautēs scopulōsque fātālēs illīsī submergerentur.

Nōn autem tantum apud Græcōs est tālēs fēminās cavendum, vērum etiam apud Majōs, in quōrum terrā æstuōsā quæ Yucatán vocātur, juxtā viās vetustās, friantēs, diū memoriā oblitterātās, sub arbore sedēns comam longam nigram nitentem pectet Xtabay, puella formossisima, cujus nōmen “dæmonium quod illaqueat” sibi vult, virōs opperta quibus īnsidiās paret. Aliī eam virīs scelestīs vēscī referunt, aliī ēbriīs, aliī prūrientibus, aliī quibus puellās superbē dēposuerint respuerintque. Sunt etiam quī eam nōn hīs omnīnō vēscī quidem autumant, vērum ad sortem reservāre . . . nēfāriōrem. Omnibus autem id cōnstat: eum, quem dēprehendat, numquam posteā iterum vīdī—saltem nōn inter vīvōs.

Sed Xtabay misella nōn semper fuit dæmonium, nec semper fātālis, vērum puella pūra puta exstitit quæ Utz-Colēl vocābātur, pulchritūdine maxima—perinde ac soror, nōmine Xkeban.

Ex hīs duābus, hanc nunc fōrmōsitāte illa præstāre dīxissēs, nunc ē contrā illam hāc.

Siquidem fōrmæ præcellentiā sunt simillimæ, cēterum altera ab alterā nōn magis differre potest, nam Utz-Colēl adeō est verēcunda ut etiam dē verēcundiā loquī ērubēscat, adeō pudīca ut cōram eā dē impudīcitiā nēmō mentiōnem quidem facere audeat. Xkeban autem est scortum, quæ sē ad quemvīs frictī ciceris ēmptōrem eam cōnspicātum offerendī nōn pudet, vērum gestit. Quam ob rem oppidānī bonī optimātīque tam Utz-Colēlem laudārunt quam Xkebanem dēspexērunt. Etiam ipsa nōmina indicant quātenus alia ab aliā distet, quōrum hujus sibi “bonam fēminam” vult, illæ “malam fēminam.”

Sed nōn tantum rēbus corporālibus distulērunt sorōrēs, vērum etiam nātūrā et ingeniō. Nam cor Utz-Colēlis virginis frīget, quæ, cum deōs cōlat, egentēs, exsulēs, ægrōtōs—nempe omnēs quī fortūnā malā sunt ūsī—adeō dēspernit ut nē salūtet quidem. Ē contrā Xkebanem, mulierem largissimam ac benignissimam, omnibus ad pauperōs, mendīcābula datīs quæ ā virīs prō coitubus offeruntur, ægrōtōrum miseret, contemptōs excipit, famēlicōs pāscit.

Quōdam autem diē, Xkeban cum diū nōn vīsa erat, obstupendus oppidum tōtum perfūdit odor, tam suāvis quam dēlicātus, cujus fōns oppidānōs eō magis opstupefēcit ad domum vestīgātus Xkebanis. In domū jacet scortum mortuum, ē cujus corpore frāgrantia mīrifica ēmānābat. Eā perpaucīs adstantibus sepultā, flōrēs ē tumulō sunt pullulātī suāvifragrantēs, quōs oppidānī nōmināvērunt Xtabentun. Utz-Colēl indignāta, quæ mīrāculum vix crēdere poterat, tandem id signum habuit sepulchrum suum, ipsa cum vītā dēfūncta esset, propter pudīcitiam multō suāvifragrantius flōritūrum.

Hæc autem post annōs, laudibus prō virginitāte verēcundiāque cumulāta, superōs relīquit. Īnspērātus necopīnātus ē cadāvere suō ēmānābat, odōris vice suāvis, mōnstruōsus fētor quī, per āera, sepulchrō flōrītō, diffūsus, omnēs tantō fastīdiō affēcit ut ad nauseam movērentur. Hōs flōrēs spīnōsōs oppidānī Tzacam nōmināvērunt.

Utz-Colēl, quamquam mortua, rem in mentem diū volūtāvit. Tandem in animum indūxit sē tōtō cælō errāsse: Xkebanis flōris odōrem vidēlicet propter lascīviam tam suāviter olēre! Illicō igitur cōnstituit sorōris impudīcitiam æmulāre. Īnfēlīx, intellegere nequībat frāgrantiam dīvīnam ē benignitāte sorōris hūmānitāteque ortam esse. Ergō sedet jam Utz-Colēl misera, jam prīdem Xtabay facta, comam longam nitentem flōre spīnōsō Tzacamī pectēns, virōs usque adeō dōnec flōs suāvius ac ille sorōris olētur dēprehēnsūra.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Placet equidem fabula! Quid enim de rebus veneriis tantopere indignantur homines? Sunt enim alia quae ad bonitatem cuiusque malitiamve longe magis pertineant.

Quod autem petis ut verba tua emendentur, errasti nonnullis locis, sed ignosce, quaeso, si non universa simul correxero. Nonnulla nunc monstrabo, cetera posterius.
Nēsciō num fīlum hoc jam"vīvum" sit
Credo "adhuc" te dicere voluisse.
hoc fābellam
"Hanc fabellam."
quam jūdicētur ac (quæsō) ēmendētur.
"Quae."
vōcibus præditās adeō illecebrantibus
Forsitan adiectivo uti melius sit "illecebrosis".
cursō ad eās versus flexō
"Cursu."
est tālēs fēminās cavendum
Ista constructio, in Graeca lingua usitata, in Latina rarissima est. Latinius dixeris "sunt tales feminae cavendae".
viās... friantēs
Istud pravum, quod "frio" verbum transitivum est.
Credo, "pectit" praesenti tempore voluisti dicere.
virōs opperta
"Opperiens", ut puto, scribere oportuit; non enim postquam viros opperta est, sed dum viros opperitur comam pectit.
aliī quibus puellās superbē dēposuerint respuerintque.
"Iis qui."
nēfāriōrem
Ista forma non extat. Extare posset si esset adiectivum "nefarus", sed non est; est autem "nefarius", quod comparativum gradum non habet, nisi duobus verbis "magis nefarium" dicas.
Omnibus autem id cōnstat: eum, quem dēprehendat, numquam posteā iterum vīdī
"Videri."
 
Benignissimē fēcistī ēmendāns! Quod tam errāvī in tot facilia ērubēscō. Fortasse, vice relictī ēmendandī, fac mē accūrātius recognōscere. Posteā versiōnem pauciōribus mendīs maculātam in indicem repōnam.
 
Fābellam dēnuō in indicem pōnō, omnibus mendīs rēmōtīs quæ callidior fuī ut reperīrem. Nīmirum scatent menda præter calliditātem ac perspicuitātem meam, prō quibus mendīs veniam ōrō et obsecrō, spē frētus illum/am quī/quæ mē callidior perspicuior sit ea esse ēmendātūrum/am.

Dē Xtabaye Fatālī

Sirenēs nīmīrum accēpistī quondam ā Græcīs antīquīs habitās esse fēminās pulcherrimās vōcibus præditās adeō illecebrōsīs ut nautæ prætervectī, cursū ad eās versus flexō, prōrsus in cautēs scopulōsque fātālēs illīsī submergerentur.

Nōn autem tantum apud Græcōs sunt tālēs fēminās cavendum, vērum etiam apud Majōs, in quōrum terrā æstuōsā quæ Yucatán vocātur, juxtā viās vetustās, friātās, diū memoriā oblitterātās, sub arbore sedēns comam longam nigram nitentem pectit Xtabay, puella formōssisima, cujus nōmen “dæmonium quod illaqueat” sibi vult, dum virōs opperitur quibus īnsidiās paret. Aliī eam virīs scelestīs vēscī referunt, aliī ēbriīs, aliī prūrientibus, aliī iīs quī puellās superbē dēposuerint respuerintque. Sunt etiam quī eam nōn hīs omnīnō vēscī quidem autumant, vērum ad sortem reservāre . . . magis nēfandam. Omnibus autem id cōnstat: eum, quem dēprehendat, numquam posteā iterum vidērī—saltem nōn inter vīvōs.

Sed Xtabay misella nōn semper fuit dæmonium, nec semper fātālis, vērum puella pūra puta exstitit quæ Utz-Colel vocābātur, fōrmōsitāte eximiā—æquē sorōre, nōmine Xkebāne. Ex hīs duābus, modo hanc speciē illā præstāre dīxissēs, modo ē contrāriō illam hāc.

Sīquidem hæ sorōrēs pulchritūdine præcellentī sunt simillimæ, cēterum altera ab alterā nōn magis differre potest, nam Utz-Colel adeō est verēcunda ut etiam dē verēcundiā loquī ērubēscat, adeō pudīca ut cōram eā dē impudīcitiā nēmō mentiōnem quidem facere audeat. Xkeban autem est scortum, quæ sē cuivīs frictī ciceris emptōrī eam cōnspicātō offerendī nōn sōlum nōn pudet, vērum etiam gestit. Quam ob rem oppidānī bonī optimātīque tam Utz-Colēlem laudārunt quam Xkebānem dēspexērunt. Etiam ipsa nōmina indicant quātenus alia ab aliā distet, quōrum hujus sibi “bonam fēminam” vult, illæ “malam fēminam.”

Sed nōn tantum rēbus corporālibus distulērunt sorōrēs, vērum etiam nātūrā et ingeniō. Nam cor Utz-Colēlis virginis frīget, quæ, cum deōs colat, egentēs, exsulēs, ægrōtōs—nempe omnēs quī fortūnā malā sunt ūsī—adeō dēspernit ut nē salūtet quidem. Xkebān autem, mulier largissima ac benignissima, omnibus ad pauperōs, mendīcābula datīs quæ ā virīs prō coitubus accēpit, ægrōtōs assidet, contemptōs excipit, famēlicōs pāscit.

Quōdam autem diē, Xkeban cum diū nōn vīsa erat, obstupendus oppidum tōtum perfūdit odor, tam suāvis quam dēlicātus, cujus orīgō oppidānōs eō magis opstupefēcit, quod eum ad domum vestīgārunt Xkebānis. In domū jacēbat scortum mortuum, ē cujus corpore frāgrantia ēmānābat mīrifica. Eā semel sepultā, paucīs adstantibus, flōrēs ē tumulō pullulārunt suāvifragrantēs, quōs oppidānī nōmināvērunt Xtabentun. Utz-Colelī indignāta, quæ mīrāculum vix crēdere poterat, tandem id signum habuit quod sepulchrum suum, ipsa cum vītā dēfūncta esset, propter pudīcitiam multō suāvifragrantius flōritūrum.

Hæc autem post annōs, laudibus prō virginitāte verēcundiāque cumulāta, superōs relīquit. Īnspērātus necopīnātus ē cadāvere suō ēmānābat, odōris vice suāvis, mōnstruōsus fētor quī, flōrēs cum ē sepultō pullulāssent, per āera diffūsus omnēs tantō fastīdiō affēcit ut ad nauseam movērentur. Hōs flōrēs spīnōsōs oppidānī Tzacam nōmināvērunt.

Utz-Colel, quamquam mortua, rem in mentem diū volūtāvit. Tandem aliquandō in animum indūxit sē tōtō cælō errāsse: Xkebānis flōris odōrem ideō scīlicet tam suāviter olēre, propter lascīviam! Illicō igitur cōnstituit Utz-Colel sorōris impudīcitiam æmulāre. Īnfēlīx, intellegere nequībat frāgrantiam dīvīnam ē benignitāte sorōris ac hūmānitāte ortam esse. Ergō sedet adhūc Utz-Colel misera, jam prīdem Xtabay facta, comam longam nitentem flōre spīnōsō Tzacāmī pectēns, virōs dum flōs suāviōrem ac ille sorōris oleat dēprehēnsūra.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verum nonne potius voluisti dicere: "sine me recognoscere" vel "sine recognoscam"...? Non enim ego faciam ut recognoscas, sed sinere possum te recognoscere...

Etiam "in facilibus" scribere oportuit.
 
Sīc, scīlicet, "Sine recognoscam."

Ō, utinam facere ut scrībam possīs! Vīta multō facilior expedītior fiat. :)

Ultimā līneā scrībendum fuit "dum flōs suāvior oleat," nōn "suaviōrem."
 
Top