"Noctes Atticae" nostrae

Callaina

Feles Curiosissima
Nonne in silvis ambulavistis vel in tabernaculis dormiistis? Illi qui "scouts" nominantur hic tales res faciunt.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In silvis ambulavimus, puto, sed non, quoad memini, in tabernaculis dormivimus. Quamquam id fieri scio, sed me ipsam non puto tunc fecisse.
 

Nogueira

New Member
Non memini fabulam patriae meae nunc, sed mihi placet propositio Callainae scribendi fabulas hunc, fortasse hac fine hebdomatis scribero quamque fabulam Brasiliae.
 

Nogueira

New Member
Hic est fabula de incola tyipico mea patria, quem apellatur "caipira". Caipirae sunt incolae agrestis noti ut pauperes et inculti, sed cupidi traditionis religionisque:

De caipira et asino

Vir venit urbem et sciit Ioseph* asinum vendere voluisse. Putans asinum bonum esse, quaesivit:
- Quid est ei nomen?
- Nescio...
- Quomodo nescis? Nonne tuus?
Ait ei caipira:
- Nescio ei nominem... solum apello eum Zeca.

*Nomen comunis caipiris, hic dicimus "José".
 

Callaina

Feles Curiosissima
De Rosa Diei Natalis Christi

Haec fabella est, quam filia legi in libro fabularum Diei Natalis Christi. Mihi valde placuit atque iterum, diebus festis accedentibus, mihi in mentem modo venit; constitui igitur eam in linguam Latinam vertere et hoc in filo ponere. Auctor fabulae pristinae Selma Lagerlof est; non vero verba eius ipsa, sed animum rei, ut spero, tradidi.

Familia olim praedonum erat. Mediam Silvam Magnam in domo bene celata habitabant, pater materque parvulique quinque, fures atque praedones omnes; passim ergo per oppidos villasque propinquas nimis metuebatur eorum causa. Nullus poterat peregrinator, nullus mercator Silvam Magnam transire non verens ne Pater Praedo qua in umbra latens subito se apprehenderet, pecuniam postularet; nulla uxor rustica in villa cenam coquere, sine sollicitudine ne Mater Praedo parvulique quinque forte ad ianuam se ostenderent, omnia rapientes devorarent (nemo scilicet quid ei negare audebat, viri timore).

Quodam die aestivo Mater Praedo, dum Pater Praedo aliqua in parte silvae furatur, omnis cum parvulis ad oppidum venit mendicatum (ille prescriptus criminibus causa erat, in oppidum igitur capitali sub poena veniret). Monastarium accessit et, portam horti apertam inveniens, intravit; spatium temporis longum huc illuc vagabatur, parvulis sequentibus. Aspexit arbores florentes, herbas virides, flores omnibus coloribus nitentes; deinde se flectit ad florem odorandum. Subito unus ex monachis qui in horto laborabant eam conspexit, statim frontem contrahens sarculumque iactans feminam aggressus est. "Abite" clamare coepit "nequam homines, discedite confestim, latrones, mendici! Locus sanctissimus Dei est! Nihil vobis hic est!"

"Sttt" inquit "desiste" vox nova "illam vexare, bone frater mei!"

(Plura sequentur.)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
filia legi
"Puella" te voluisse dicere credo. "Filia" enim est "daughter".
Mediam Silvam Magnam in domo bene celata habitabant
Hoc mirius mihi videtur. Forsitan "Media in Silva Magna domum bene celatam inhabitabant" sit melius.
Oppida.
Nullus poterat peregrinator, nullus mercator Silvam Magnam transire non verens
Melius "quin vereretur".
nemo scilicet quid ei negare audebat
Quicquam.
omnis cum parvulis
Omnibus?
ille prescriptus criminibus causa erat
Proscriptus? Criminum?
Monastarium
Monasterium.
spatium temporis longum huc illuc vagabatur
Melius "vagata est".
bone frater mei!
Mi.
 

Callaina

Feles Curiosissima

Callaina

Feles Curiosissima
(Pars secunda.)

Abbas Hans, vir veterrimus benevolentissimus, haec dixerat. Accessit ille mulierem fratremque iratum et "illa" inquit "nihil, mihi videtur, nocet. Cur, Frater Joachim, abeat?"

"Cur" ille incredulus "abeat? Nonne femina est, furis etiam uxor, mulier nequissima? Nostrum in monasterium, ut scis, nullae feminae -- ne piissimae quidem -- veniendum est! Num dicis --"

At Hans iterum "nihil" inquit "nocet" atque surridens manum lenem Matri Praedoni extendit. "Quaeso, domina, paulisper mane atque hortum nostrum aspice. Nonne pulcherrimus est? Tu, ut puto, hortum tam bellum certe numquam vidisse potes --"

Aspectus autem furtivus miriorque in vultum mulieris venit; illa renuit. "Bellus" inquit "est, at multo pulchriorem hortum vidi, neque semel, saepe etiam."

Stupefacti illi tempus longum tacuerunt, mulierem aspexerunt. Tandem Abbas Hans "quid" postulavit "dicis?" Ille enim super omnia hortum suum amabat, multas herbas arboresque ipse severat atque quotidie veniebat ad flores colendos. "Num potest esse? Ubi hortum tam bellum, tam viridem umquam vidisti?"

Mulier "in" ait "silvis", subito tacuit.

"Ubi?" Abbas Hans.

Mulier autem, labiis compressis, silebat.

Tandem Frater Joachim risit atque contemptim "hortum" inquit "parvulum scilicet ipsa in silvis fecit, in quo se nimium iactant, mater et vir et pueri omnes; et quem diligenter colent, quandocumque furari iugulareque desinunt."

Tum Mater Praedo erubescens irataque "putas" clamavit "te omnia scire, nihil scis. Media in silva lucus est, in quo, quotannis vesperi natalis Christi, hortus pulcherrimus florescit. Neque hortus iste neque ullus hortus terrenus, ne regis Persarsum quidem, eo comparandus est, quasi enim hortus Paradisi ipse est."

(Plura sequentur.)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
veterrimus benevolentissimus
"Et" aut simile inter haec ponendum videtur.
nihil, mihi videtur, nocet.
Melius "ut mihi videtur".
nullae feminae -- ne piissimae quidem -- veniendum est!
Nulli.
manum lenem Matri Praedoni extendit.
"Porrexit" melius videtur.
Stupefacti illi tempus longum tacuerunt
Hoc non pravum fortasse, sed "diu" usitatius.
"quid" postulavit"dicis?"
Postulare non est interrogare. Qui postulat, aliquam rem sibi dari vult; qui interrogat, responsum vult. Sed "inquit" optime hic adhiberi puto.
"in" ait "silvis"
Pravus ordo. "In silvis", ait.
et quem diligenter colent, quandocumque furari iugulareque desinant.
Tempora modique haud congruere videntur. Visne dicere "quem colunt, quandocumque desinunt", an...?
eo comparandus est
Ei. Sed etiam melius "illi", ut puto.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Video te illud "desinant" iam in "desinunt" mutasse. Sed "colent" remanet, quod non multum congruere videtur.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Pravus ordo. "In silvis", ait.
Nonne "ait" vel "inquit" vel sim inter verba orationis poni possunt? (At, fortasse, non inter praepositionem nomenque; nescio...)

Tempora modique haud congruere videntur. Num vis dicere "quem colunt, quandocumque desinunt", an...?
Ita est; conjugationem horum verborum, ut videtur, paulisper oblita sum :(
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Nonne "ait" vel "inquit" vel sim inter verba orationis poni possunt? (At, fortasse, non inter praepositionem nomenque; nescio...)
Praepositionem nomenque ita separare haud rectum videtur. Forsitan in versibus fieri possit, sed in prosa oratione non credo.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Gratias tibi. :) Benevolentissima semper es, scripta mea legendo atque corrigendo (vel fortasse "legere atque corrigere"? Nescio utrum infinitivus an gerundivus hic ponendus sit...)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
"Legens atque corrigens" aut "quod legis atque corrigis"? Quamquam fortasse "legendo atque corrigendo" dici potest.
 

Callaina

Feles Curiosissima
(Tertia pars.)

Attonitus Abbas Hans ore aperto stetit eamque aspexit. Saepe puer fabulosum audivit rumorem, Silvam Magnam quotannis in hortum perpulchrum converti, vesperi festi natalis Christi, sed numquam ipse vidit. Cupido magna eum cepit oculis suis hortum miraculum videre.

"Illuc" inquit "quaeso, duc me, vesperi Christi natalis."

Mater Praedo autem frontem valde contrahens "ne" inquit "conatus sis me hoc modo fraudere! Si semel mediam silvam domumque nostram tibi ostendam, die proximo scilicet cum militibus ad virum meum capiendum revenias. Non audeo."

Hans "iuro" inquit "crucem Christi ipsam numquam hoc facere --"

Etiam atque etiam postulavit et paulatim mulier mitigata est; re vera cupiebat ipsa ostendere monachis, qui tam se in horto suo iactabant, multo pulchriorem hortum. Repente "te" inquit "ducebo -- te solum."

Frater Joachim obstupefactus Abbati "num" clamavit "serio loqueris? Te veterrimum debilemque virum solum in mediam silvam ire? Tete feris diris periculisque frigoris exponere? In manibus latronum te dedere? Minime, Abbas carissime, decet; quaeso --"

Ille firmus "eundem" inquit "tamen mihi est. At fortasse --" ad mulierem conversus "-- nonne ille saltem me comitari potest? Debilior, ut dixit, vetusque vir profecto sum."

Mater Praedo diu Fratrem Joachim oculis contractis* intuita est. Tandem annuit et "bene" inquit "vos duos illuc ducebo"; tum statim discedit. Abbas valde gaudens Fratrem Joachem vovere cogit, nihil de itinere cui dicere; qui, quamquam invitus, vovit.

(Plura sequentur.)

*Volebam dicere quasi in lingua Anglica "with narrowed eyes"; fortasse hoc modo Latine dici potest, at certe nescio.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Saepe puer fabulosum audivit rumorem, Silvam Magnam quotannis in hortum perpulchrum converti, vesperi festi natalis Christi, sed numquam ipse vidit.
"Audiverat" et "viderat" meliora videntur.
Cupido magna eum cepit oculis suis hortum miraculum videre.
"Horti miraculum." "Miraculum" enim plerumque nomen est. Extat quidem, ut modo vidi, adiectivum "miraculus", sed perrarum est et alio sensu (deformitatis videlicet) ab iis, quid id adhibuerunt, adhibitum est.
"Fraudare". Sed fortasse potius "fallere" vel "decipere" dicere voluisti.
Hans "iuro" inquit "crucem Christi ipsam numquam hoc facere --"
"Numquam me hoc facturum."
"Ducam."
In manibus latronum te dedere?
"In manus."
"eundem" inquit "tamen mihi est.
"Eundum", puto, voluisti dicere.
*Volebam dicere quasi in lingua Anglica "with narrowed eyes"; fortasse hoc modo Latine dici potest, at certe nescio.
Fortasse; sed ipsa dubito.

Melius autem dixisses "at non certo scio", vel fortasse etiam melius "dubito".
Mater Praedo diu Fratrem Joachim oculis contractis* intuita est. Tandem annuit
Pulchrius puto unam sententiam facere: "Mater Praedo diu... intuita tandem annuit."
Iterum, "ducam".
vovere cogit, nihil de itinere cui dicere; qui, quamquam invitus, vovit.
"... iurare cogit, nihil se de itinere cuiquam dicturum; qui, quamquam invitus, iuravit."

"Vovere" est alicui deo pro petito beneficio aliquid iurare.
 
Top