"Noctes Atticae" nostrae

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Quae stulta errata! At recusatio mihi est; valde afficiebar (afficior etiamnunc) lapsu temporis aeronavis ("jet lag"). ;)

"Horti miraculum." "Miraculum" enim plerumque nomen est. Extat quidem, ut modo vidi, adiectivum "miraculus", sed perrarum est et alio sensu (deformitatis videlicet) ab iis, quid id adhibuerunt, adhibitum est.
Vel "...in hortum mirificum"? Adjectivo uti malim.

"In manus."
Verbo "ponere" hic primum usa eram, deinde id in "dedere" mutavi; sed oblita sum casum mutare.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Non mihi videtur esse quod Anglice "excuse" dicitur.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Non mihi videtur esse quod Anglice "excuse" dicitur.
Hmmm...intellego fortasse quod dicis; "recusatio" quasi "re " + "cusatio" est, ergo quasi Anglice "pleading again/counter-plea". "Excusatio" "ex" + "cusatio" est, ergo quasi absolutio de accusatione.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
(Quarta pars.)

Hebdomada postera Archiepiscopus Absalon ad monasterium venit, noctemque mansit. Ille Abbasque diu vigilaverunt et de rebus multis locuti sunt, inter quas Pater Praedo erat familiaque eius, Mater parvulique quinque, qui in squalore egestateque maxima alerentur. Hans "nonne" poscit "ignosci viro potest, ut in oppidum reveniat victumque honestum agat, neque necesse diutius sit mulieri puerisque mendicare?"

Absalon autem severe "quid" inquit "dicis? Virum saevum, multis criminibus damnatum, retro in oppidum duci? Bonos cives causa scelestorum impiorumque terreri? Concedendum non est; maneant isti in silvis."

"At" inquit "ego" Hans "illos vero scelestos impiosque esse non puto. Num, Archiepiscope, miraculum Dei se hominibus impiis ostenderet?"

Absalon "quid?" exclamavit.

Narrat deinde Hans de horto mirifico qui vesperi natalis Christi in silvis floresceret et quo Pater Materque parvulique omnes quotannis fruarentur. "Nonne" rogavit "sancti, nec scelesti, res Dei videre solent?"

Manum sumens Absalon "bene" inquit "causam eorum, Hans, agis. Hoc itaque promitto: si olim mihi florem, unum tantum, mirifico ex horto mittas, statim litteras veniae isto pro viro omniaque familia scribam. Nonne --" paulum surridens "-- aequum tibi videtur?"

Tum Frater Joachim, prope sedens, Archiepiscopum de horto mirifico nihil credere intellegit; sed Hans non perspexit, sed laetus gratias multas egit dixitque se certe florem missurum.

(Plura sequentur.)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Hans "nonne" poscit "ignosci viro potest
"Poscere" plerumque est rem aliquam instanter petere (ut si dicas "Imperator obsides poposcit"); cum interrogatione autem raro invenitur, et cum invenitur, credo id etiamtum quendam imperii sensum retinere. In sententia tua vero, de interrogatione mera agi puto. Ergo "interrogavit" dicere potes, verum cum oratione recta saepius "inquit" invenitur etiam ubi Anglice "asked" dicimus.
causa scelestorum impiorumque
Contrario ordine multo usitatius: "scelestorum impiorumque causa."
fruarentur
"Fruerentur."
sed Hans non perspexit, sed laetus gratias multas egit
Ista duo "sed" non belle; melius "Hans vero non perspexit, sed..."
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Gratias iterum tibi :)

In sententia tua vero, de interrogatione mera agi puto.
Ita non est. Volui verum dicere Anglice "asked"; at hoc significare potest, simul etiam, et "to seek information" et "to request/plead for". Sic hic intendi.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Intellego. Attamen "poscit" et mirum videtur neque convenit. Non enim puto Abbatem ab Archiepiscopo, superioris quam ipsum gradus viro, poposcisse ut praedoni ignosceretur, sed magis petisse aut rogasse. Verum "inquit" cum oratione recta adhuc optimum videtur. Si illum petisse aut rogasse dicere vis, dicendum est "petivit" aut "rogavit ut praedoni ignosceretur".
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
(Quinta pars.)

Calor aestatis tabuit; messis primum, deinde imbres auctumnales, venerunt discesseruntque; herbae, foliis pallescentibus, per singulae perierunt. Kalendis Decembris nivit. In horto iam nulla viridis herba praeter pinus manebat, omniaque foris gelida maestissimaque erant. Laetior autem Abbas Hans in singulos dies factus est; iterum iterumque sibi "mox" inquit "hortum in silvis videbo." Pervenit tandem dies ante Christi natalem.

In fines silvarum Abbas Fraterque ierunt, Matremque Praedonem occurrerunt, quae brevi intimas in silvas viros duxerat. Iter longum arduissimumque erat: truncos supinos supervadunt, per rubeta densa enixi sunt, rivulos nive frigidos transierunt. Frater Joachim incessans altaque voce "cur" inquit "Abbas, necesse est nobis, sic in silvis diu errare? Nihil videlicet horti hic est. Nonne iam ad monasterium reverti possumus?"

Tandem Mater Praedo conversa "tace" inquit "stulte, aut, si vis, sole discede!"

Libentissime Joachim discessisset, nisi Abbatem valde amavisset metuissetque ne quid ei accideret; putabat enim iter nihil esse nisi insidias latronum qui Abbatem capere vellent. Tacuit ergo atque trepidus vigilantissimusque progressus est.

Abbas autem nec questus Fratris nec vituperationem mulieris audivit. Semper progrediebatur Matrem Praedonem sequens, oculis in caelum sublatis, vultu illuminato; nec frigore nec molestiis itineris dolebat; iam hortum mirificum paene aspicere sibi videbatur.

(Plura sequentur.)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
herbae, foliis pallescentibus, per singulae perierunt.
Istud "per" hic nihil sibi vult. Removendum est.
Kalendis Decembris
Melius "Decembribus".
Pervenit tandem dies ante Christi natalem.
"Advenit tandem dies qui proximus ante Christi natalem erat" aut aliquid eiusmodi.
Matremque Praedonem occurrerunt
"Matrique Praedoni."
quae brevi intimas in silvas viros duxerat.
"Duxit" melius videtur. Alioquin mater prius viros intimas in silvas duxisse quam hi illi occurrisse videtur.
truncos supinos supervadunt, per rubeta densa enixi sunt, rivulos nive frigidos transierunt.
Melius videtur haec tria verba omnia praesenti tempore scribere.
sole discede!
"Solus." (Vis enim dicere quod Anglice "Go away alone!", non "Go away, O lonely one!")
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
"Duxit" melius videtur.
Ahh...diu cogitavi, at nesciebam num "duxit" an "duxerat" hic ponendum esset. Tempus plusquamperfectum ("in a short while she had led them into...") Anglice usitatius est.

"Solus." (Vis enim dicere quod Anglice "Go away alone!", non "Go away, O lonely one!")
Hic etiam diu consideravi. At nunc intellego casum nominativum logicius, ut dixisti, esse. :D
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ahh...diu cogitavi, at nesciebam num "duxit" an "duxerat" hic ponendum esset. Tempus plusquamperfectum ("in a short while she had led them into...") Anglice usitatius est.
Francogallice potest dici (vel potius scribi, nam hoc in cottidiano sermone perraro auditur) "qui eut bientôt amené les hommes au fond des bois": hoc est simile illi "who soon had led", at illud Francogallicum "eut" significat "had" sed perfecto tempore. "Qui eut bientôt amené les hommes" fere verbum de verbo translatum est "quae habuit brevi ductos viros". "Habuit" autem, non "habebat". Haec constructio in Latina lingua non extat. In Anglica vero, simillimum est illud quod dixti, sed in lingua Anglica (in huiusmodi quidem sententia) non est differentia formae inter perfectum imperfectumque tempus.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
(Septima pars.)

Tandem ex arboribus in nemus quoddam exierunt, niveis arborum ramis, gelido solo; hic certe nullus hortus erat. Montes alti asperique ultra nemoris fines in caelum minabantur, ad quos Mater Praedo nunc tetendit, viris sequentibus. Illa iuxta murum lapideum stetit, subsedit, struem ramorum dimovit ut cuniculum aperiatur; deinde intravit et "sequimini" inquit.

Intrantes procedentesque caute viri mox in antrum non magnum emerserunt, domum latronum -- quam domum! Nullum stragulum frigido in solo iacebat, nullum ornamentum festivum in muris suspensum erat. Lecti septem ex ramorum texti circum antrum stebant; medio in antro ignis tremulus, super quo ahenum pendebat, ardebat; nihil amplius commodorum vidi poterat.

Mater Praedo lectos indicans "procumbete" inquit "dormiteque paulisper; ego vos ante mediam noctem excitabo." Abbas Hans, itinere duro confectus, libenter super lectum procubuit obdormivitque statim. Frater Joachim, qui nondum latronibus credebat, vigilare constituit; sed et eum, qui quoque fessior erat, somnus tandem cepit.

Vocibus ille expergefactus est et oculos aperiens Matrem Praedonem Abbatemque vidit iuxta ignem loquentes et, ultra ignem sedentem, Patrem Praedonem. Ille autem silebat neque verba duorum audire videbatur. Hans "qua de causa" inquiebat "his in silvis habitatis? Nonne in oppido, inter homines, parvulos educare malitis? Numquam sermonem finitimorum aut gaudia festorum paulum desideratis?"

Mater Praedo primum acerbe respondebat, at paulatim tacuit vultumque a Abbate avertit. Tum Pater Praedo subito surgens pugnumque iactans "Nequam" clamavit "monache, quare frustra nos tentas? Num me proscriptum esse, in silvis ergo habitare debere, ignoras?"

Placide Abbas "spero" inquit "me litteras veniae tibi paraturum, ab Archiepiscopo Absalon --"

Statim ridere fortiter vir mulierque coeperunt; neque laetus, acerbissimus immo, risus in antro resonabat. Tandem Pater Praedo incredulus "num" inquit "Archiepiscopum Absalon dixisti? Nonne eum vehementissime praedones omnes odisse scis? Hoc certe expectandum non est."

Hans "at" inquit "si olim accidat, quid faciatis?"

Ille "quid" exclamavit "faciamus? Statim silvis relinquamus et in oppidum revertamur, agricola fortasse vel faber sim, et pueros in viis ludere laeti aspiciamus. Sed esse non potest."

Subito Mater Praedo exclamans surgensque ad apertum propinavit et "tintinnabula" clamavit "audii, tintinnabula natalis Christi! Venite, cito venite, iam incipit!"

(Plura sequentur.)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Montes... in caelum minabantur
Hoc inusitatum videtur, et dubitabam quid dicere velles. Idne vis dicere, montes quasi minaci modo in caelum surgere? Si ita est, fortasse non male scripsisti, quamquam numquam id vidi.
struem ramorum dimovit ut cuniculum aperiatur
Memento consecutionem temporum. "Ut aperiretur."
ex ramorum
"Ramis."
"Stabant."
procumbete
"Procumbite."
qui quoque fessior erat
Non credo "quoque" post pronomen relativum poni solere. Melius: "qui (et) ipse fessior erat."
Patrem Praedonem. Ille autem silebat neque verba duorum audire videbatur.
Si "ille" est Pater Praedo, fortasse melius "is".
"Ab Abbate."
Nonne eum vehementissime praedones omnes odisse scis?
Ut ambiguitas removeatur, melius esse hoc puto: "Nonne ei maximo odio praedones omnes esse scis?"
silvis relinquamus
"Silvas."
ad apertum propinavit
Non intellego. An "aperturam demonstravit" aut "ad aperturam digitum tetendit" aut aliquid eiusmodi dicere vis?
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Hoc inusitatum videtur, et dubitabam quid dicere velles.
Anglice: "High and jagged mountains loomed up into the sky across the meadow."

Non credo "quoque" post pronomen relativum poni solere. Melius: "qui (et) ipse fessior erat."
Hoc non sciebam, sed melius et mihi videtur.

Ut ambiguitas removeatur, melius esse hoc puto: "Nonne ei maximo odio praedones omnes esse scis?"
Intellego. :D

Non intellego. An "aperturam demonstravit" aut "ad aperturam digitum tetendit" aut aliquid eiusmodi dicere vis?
Volui dicere "hurried over to the (cave) opening".
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Anglice: "High and jagged mountains loomed up into the sky across the meadow."
Nescio. Procul dubio multis modis Latine aliquid simile dici potest, sed nullo exacto.
Volui dicere "hurried over to the (cave) opening".
Ad aperturam properavit, igitur. :D Propinare longe aliud significat (quod hic nullo modo convenire videbatur).
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Ad aperturam properavit, igitur. :D Propinare longe aliud significat (quod hic nullo modo convenire videbatur).
LOL. Quid cogitabam?!? Fessissima videlicet eram. :oops:

Sed gratias ago. :)
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Fortasse, ut puto, "propero" ("to hurry") et "propinquo" ("to approach") in mente mea invicem confudi, ut "propino" ("to hurry over to", ut cogitabam) quodam miro modo fit. :D
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Ex aliquone libro Anglico ista vertis?
 
Top