Non enim sane hunc Ficini locum intellego, sed signifactionem arbitror esse passivam:
Istius verbi quod est
patior significatio semper aliquantum passiva est (ita ut hoc
passivus, a, um ab ipso sumptum sit
). Potest quis aliquid pati, potest etiam id pati ab aliquo. Sensus verbi in utroque idem est; in utroque passio significatur; in illo autem ultimo additur a quo, ut ita dicam, inducatur passio illa.
Similia interdum fiunt etiam cum aliis verbis quorum sensus paene passivus est, ut puta hoc
pereo vel hoc
cado.
Ab aliquo perire est
ab aliquo interimi;
ab aliquo cadere est
ab aliquo caedi. Tamen haec praesertim poetice dici, hoc autem
aliquid ab aliquo pati frequentius etiam in oratione soluta occurrere puto, ut apud Plinium Iuniorem in epistola:
1
Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo vir praetorius a servis suis passus est, superbus alioqui dominus et saevus, et qui servisse patrem suum parum, immo nimium meminisset. 2 Lavabatur in villa Formiana. Repente eum servi circumsistunt. Alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus et ventrem, atque etiam - foedum dictu - verenda contundit; et cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret. Ille sive quia non sentiebat, sive quia se non sentire simulabat, immobilis et extentus fidem peractae mortis implevit. 3 Tum demum quasi aestu solutus effertur; excipiunt servi fideliores, concubinae cum ululatu et clamore concurrunt. Ita et vocibus excitatus et recreatus loci frigore sublatis oculis agitatoque corpore vivere se - et iam tutum erat - confitetur. 4 Diffugiunt servi; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requiruntur. Ipse paucis diebus aegre focilatus non sine ultionis solacio decessit ita vivus vindicatus, ut occisi solent. 5 Vides quot periculis quot contumeliis quot ludibriis simus obnoxii; nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus et mitis; non enim iudicio domini sed scelere perimuntur.