Pro filia mea - Circa te

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Cras mea filia duos annos habebit. Fere omne nocte ei dormiturae hunc cantum canto, versionem Latinam igitur feci; delectate :)

Cur statim prodiunt aves,
quandoque tu ades?
Sicut me, student esse
circa te.

Cur stellae cadunt de caelis,
quocumque graderis?
Sicut me, student esse
circa te.

Die tui natalis
Angeli contulerunt
Somnium cernentes parere verum;
Tibi pulvis lunae in flavam,
in caesios lux jacta siderum.

Quamobrem quique urbis vir
Undique sequitir (causa homoeoteleuti pretiosi :) )
Sicut me, student esse
circa te.

Ahhhhhhhhhhh...circa te
Ahhhhhhhhhhh...circa te
Ahhhhhhhhhhh...
 

QMF

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Virginia, US
Filiamne tuam doces linguam Latinam? An cantas illi modo quia illi placet? An cantas Anglice et cantum transtulisti?

Quoque: nonne sit "sicut ego"? Quamquam Anglice dicitur "like me," componis duo verba quae agant in sententia.

Si non res quas dico intellegis, loquar Anglice.
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
quemquem me facis dixit:
Filiamne tuam doces linguam Latinam? An cantas illi modo quia illi placet? An cantas Anglice et cantum transtulisti?
Haud liguam Latinam illi doceo (Anglica negotium satis dat). Tot eundem cantum cecini ut transferre compellam! Quamquam nati eodem cantu numquam fatigantur, tamen ego requiro nescioquid ad taedium leniendum agere.
Quoque: nonne sit "sicut ego"? Quamquam Anglice dicitur "like me," componis duo verba quae agant in sententia.
Sic exemplar Anglicum de Lignariis ("The Carpenters"). Accusativum exclamationis est.
 

QMF

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Virginia, US
Sed si transfers verba leges linguae cui transfers pareant. Latine non dicas "sicut me" nam non "me" sit accusativum (nihil enim eum agit) nec ablativum (nam non praepositio eum agit). Videsne?

Quoque verbum doceo utitur accusativo gemino; hoc memoro dictum esse a doctore meo.

Me paenitet haec dixisse; quidem pulcherrimum cantum est.
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
"Sicut ego" non erratum est, sed forsitan "Sicut me, student esse" = "Sicut studeo me esse, student se esse". Confer in litteris primis Pauli ad Corinthios: "Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum." (7:7)
 

QMF

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Virginia, US
Ah, rem intellego, illa verba interpretavi differenter: te putavi Anglice dixisse "They long to be like me" quod non scribitur ita.
 

QMF

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Virginia, US
Hoc legens quidem puto ut scriptum Latinum sit "sicut ego"...
 

Andy

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Urbs Panamae
quemquem me facis dixit:
Hoc legens quidem puto ut scriptum Latinum sit "sicut ego"...
Itidem quidem puto, QMF. Id video sicut:

Ii, sicut ego, student esse circa te, aut in alio modo,
Ii student esse circa te, sicut ego studeo esse circa te.

"Accusativum exclamationis est," Cato inquit. Sed non intellego, Cate amice, quomodo hoc accusativus exclamationis est.

Bella carmen est et mirabilis latinatu. Nolo ruere suam pulchritatem requiritando de grammatica sua. Non autem intellego cur uteris casu accusativo.
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Si enodatio plenior requiratur, "Sicut me, student esse" = "Sicut studeo me esse, student se esse". Exemplum similis de Vulgato me super citatum est.

De accusativo exclamationis, haec structura grammatica saepe inopia verbi agentis (Anglice "verb") potest explicari. E.g., "me miserum" = "(vides) me miserum" vel "(certe est) me miserum (esse)".

Sunt autem exempla quae hanc structuram sequuntur, sed nullum verbum agens (saltem plane) in sententia stare potest. E.g. "quo mihi fortunam, si non conceditur uti?" (Hor. Epistulae I.5.12): Hic voco "fortunam" accusativum exclamationis, quoniam sententiam (in mente Horatii) de accipiendo perficit (Anglice "Here I call 'fortunam' accusative of exclamation, because it completes a thought (in the mind of Horace) about receiving.)

Iterum, "Sicut ego" non est mala Latina--et forsitan facilior scitu--sed "sicut me" quoque est approbandum, et melius carmine.
 
Top