Programmatio

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Suntne hic qui programmatione delectentur? Haud scio an hanc artem agitare possimus. Mihi quidem inter omnes linguas programmatorias Common Lisp maxime cordi est.
 

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Etiam machinarum discentium peritus es? Putabam praecipue Pythonem hac in disciplina in usu esse. Quid est istud de Whitaker? Estne versio C#iana illius programmatis, nisi fallor, in Ada scripti? Nonne etiam formas singularum vocum agnoscere potest?
 
D

Deleted member 13757

Guest

Etiam machinarum discentium peritus es?
Sum. Et omnia quae ad ea pertinent in C# scribo quod Python mihi valde displicet...

Quid est istud de Whitaker? Estne versio C#iana illius programmatis, nisi fallor, in Ada scripti?
Ita est. Versio C#iana a me scripta.

Nonne etiam formas singularum vocum agnoscere potest?
Omnes formas verborum potest agnoscere. At si non, addere possumus. Perfacile factu.
 

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Hoc temporis equidem quoque Pythone plurimum utor, praecipue eâ bibliothecâ quae numpy dicitur, quae revera potius vera lingua est quam bibliotheca, quod pertinet ad programmationem ad ordines spectantem (vulgo array programming). Haec ratio programmandi a lingua APL scilicet originem ducit. Nuper etiam cum ejus dialecto quae J dicitur consuetudinem junxi. Quae lingua sane lepida atque elegans mihi visa est, cum vocabularium ejus, quod brevissimis signis constat, in memoria difficulter servetur.
 

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Non arbitror me quidquam grave in J scripturum. Saltem haec lingua interpretatoria ut calculatrix in terminali usurpari potest. :)
 

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Ceterum, Linucemne an Windows mavultis an aliud quid?
 

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Ecce exemplar linguae J. Sint catheti 3 & 4; quanta est hypothenusa?
Code:
    %: +/ *: 3 4
5
Quoniam J ad ordines spectat, ordinem `3 4` efficio. Deinde functionem quadrati `*:` applico. Brevitatis causa, nomina omnium functionum in J definitarum singulis vel binis characteribus constant, quarum alter est aut punctum aut colon. Quaevis functio ad ordinem adhiberi potest. Hic ordo quadratorum efficitur:
Code:
    *: 3 4
9 16
`+` est summa & `/` est reductio, quae est functio altioris ordinis & ad functionem `+` applicatur. Itaque,
Code:
    +/ *: 3 4
25
Denique, radicem extraho.

In numpy esset
Code:
    np.sqrt(np.sum(np.array((3, 4))**2))
25
Cum ratio fere eadem sit, plus tamen est scribendum. Etiam J plures facultates functionales habet quam numpy.
 
Last edited:

Quasus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Águas Santas
Ut Wikipedia ait, haec verba illi Joel Moses tribuuntur:
Lingua APL est perfecta et pulchre symmetra ut adamas pulcherrimus. Attamen nihil ei addi potest. Si adamanta alteri adamanti applicueris, majorem adamanta non obtinebis. Lispus vero est instar molis luti. Plus adde et nihilominus moles luti est, aspectum scilicet Lispo proprium servat.

:)
 
Last edited:
Top