Psallite sapienter - Sacred music

Terry S.

ioculator

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
Hibernia
Guido's Golden Handshake

 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis

Terry S.

ioculator

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
Hibernia
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Carmina Saliaria - Fragmenta
1. Divom em pa cante
divom deo supplicate
(Divorum eum pa[trem] canite
divorum deo supplicate)
2. Quome tonas, Leucesie, prai ted tremonti
Quot ubeique hemunes deivi
Conctum mare
(Cum tonas, Lucerie, [lucis auctor] praetremunt te
Quot ubique [sunt] homines, divi,
cunctum mare)
3. Zaul! O domine, es omnium
pater! Patulci, Cloesi,
es ianeus, Jane es!
(O sol, o domine, es omnium
pater. O Patulci, o Clusi [epitheti Jani?]
es Janitor, es Janus!)
4. Duonus cerus es, oinus
promelios deivom recum
(Bonus creator es, unus
promedius [maximus, praecipuus] divorum regum)
5. Cum, Zeul, adorieso,
cum ianuom ad patula coeli es
Ianeus, Iane, es manus cerus,
es pos meliosum regum.
(Cum, sol, adoriris,
cum ad ianuam patulam coeli es
Janitor, Jane, es bonus creator
es potissimus meliorum regum)
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Ante Diem Septimum Idus Decembres
Hodierno die Festum Sancti Ambrosii Episcopi ("mediolaniter" "Sant'Ambrös") celebratur pariter apud Catholicos atque Orthodoxos.
Sanctus Ambrosius apud Mediolanum atque per totum orbem terrarum Ecclesia confitetur.
Hymnus ad Beatum Ambrosium venerabilis Laurentiae Stroziae paucis verbis absolvit amplitudinem rerum gestarum ipsius Episcopi.
Ode in beatum Ambrosium sequitur, eo Metro scripta, quo usus est Horatius in sexta Ode primi libri, cujus primi tres Versus sunt Asclepiadei, quartus vero Gliconicus. Hoc metro est Hymnus Sanctorum meritis.
---uu—uu-uu
---uu—uu-uu
---uu—uu-uu
---uu-uu
Prudens Ambrosius Sydere clarior,
Lustrans oenotrios et simul insubres
Nobis Ambrosiam fudit ab aethere
Scribens Sacra volumina,
Dum cunis recubat, sugit et ubera
Ora infantis Apes mellea munera
Fundentes penetrant acra postea
Ejus quod pater obstupet
Gaudens augurio Prolis amabilis
Portentum genite hoc te fore nunciat
Insignem ingenio: sic Deus imperet
Dixit quod probat exitus.
Romanis oriens namque parentibus
Ornavit placidis stemmata moribus,
Detestans vitium, tum facinus terens
Custos fit populi Dei.
Fungens officio Praesulis optimi,
Excelsi intrepidus crimina comprimit
Regis: nec rimuit jam sacra pervigil
Sonti claudere limina.
Ignito eloquio vicit et Arrium:
Qui Christi studuit frangere dogmata.
Et zelo fidei substinet improbē
Laetus jurgia foeminae.
Praesul qui frueris Nectare coelico
Foelix, qui Domini nunc faciem aspicis,
Tractus de tenebris carceris impij,
Nobis porrige dexteram. Amen.
L.J.C.
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Ante diem tertium Idus Decembres MM XXI Saturni dies.
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Dominicus dies, Pridie Idus Decembres, MM XXI p.Ch.n.
In tempore adventus dicimus Christum esse Justum Sanctumque.
Cur ait Ecclesia Christum esse sanctum et Justum?
Quia ipse fons est et origo totius sanctitatis et justitiae, nec potuit ejus sanctitas et justitia ullo vitio obscurari; quod soli Christo competit, non solum quatenus Deus est, sed etiam quatenus homo. Ceteri omnes qui sancti et justi dicuntur, sive homines illi sint sive Angeli, non habent nisi imperfecta quandam et in multis deficientem participationem justitiae et sanctitatis, cujus Christus in se plenitudinem fontemque complectitur.
-Sapient. II, 12 "Circumveniamus ergo justum, quoniam ... contrarius est operibus nostris"
-Isaiah XLI, 2 Quis suscitavit ab oriente justum, vocavit eum ut sequeretur se?
-Ibid. 10 Ne timeas, quia ego tecum sum: ne declines, quae ego Deus tuus: confortavi et et auxiliatus sum tibi et suscepit dextera justi mei.
-ibidem XIV, 8 Rorate coeli desuper et nubes pluant justum.
-ibidem LI 5 prope est justus meus, egressus est Salvator meus.
-ibidem LXII 1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et Salvator ejus ut lampas accendatur. Et videbunt gentes justum tuum, et cunti reges inclytum tuum-
-Zahar. IX, 9 Exulta satis filia Sion, jubila filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi justus et Salvator.
-Act. III 14: Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis.
-ibidem VII, 52, Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu justi, cujus vos nunc proditores, et homicidae fuistis
-S. Joan., II, 1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum,sed etiam pro totius mundi.
L.J.C.

Rorate Cœli desúper,
Et nubes plúant JVSTVM.

Peccávimus et facti sumus quam immúndus nos,
Et cecídimus quasi fólium univérsi:
Et iniquitátes nostrae quasi ventus abstulérunt nos:
Abscondísti fáciem tuam a nobis,

Et allisísti nos in mánu iniquitátis nostrae.

(Rorate Cœli desúper,
Et nubes plúant JVSTVM.)

Víde, Dómine, afflictiónem pópuli tui,
Et mitte quem missúrus es:

Emítte Agnum dominatórem terrae,
De pétra desérti ad montem fíliae Sion:
Ut áuferat ipse jugum captivitátis nostrae.

(Rorate Cœli desúper,
Et nubes plúant JVSTVM.)

Consolámini, consolámini, pópule meus:
Cito véniet salus tua:
Quare moeróre consúmeris, quia innovávit te dolor?
Salvábo te, noli timére,
Ego énim sum Dóminus Deus túus Sánctus Israël, Redémptor túus.

(Rorate Cœli desúper,
Et nubes plúant JVSTVM.)
 

Gregorius Textor

Vir Indianensis

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, midwestern U.S.A.
Conditor alme siderum, himno a 4 voces

Composer: Tomás Luis de Victoria
Choir: Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone

Time: 5:24
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Ps.8 (accentus manifesti)
1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quæ tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus ?
aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis ;
gloriā et honore coronasti eum ;
7 et constituisti eum super operǎ manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus,
oves et boves universas,
insǔper et pecorǎ campi,
9 volǔcres cæli, et pisces maris
qui perambǔlant semǐtas maris.
10 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
 

Gregorius Textor

Vir Indianensis

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, midwestern U.S.A.
Ps.8 (accentus manifesti)
1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
......
Did you mean to include some music (singing) along with this text?
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis

Mons Carolus Maria Viganò latine loquitur usque ad 2:10 pelliculae. Verba tradita a liturgia, prolataque cum nonnullis lapsibus linguae.;)
Octavo Kalendas Januarii, Luna undetricesima, innumeris transactis sæculis a creatione mundi, quando in principio Deus creavit cælum et terram, et hominem formavit ad imaginem suam;
permultis etiam sæculis ex quo post diluvium Altissimus in nubibus arcum posuerat signum fœderis et pacis;
a migratione Abrahæ, patris nostri in fide, de Ur Chaldaeorum sæculo vigesimo primo;
ab egressu populi Israël de Ægypto, Moyse duce, sæculo decimo tertio; ab unctione David in regem anno circiter millesimo;
hebdomada sexagesima quinta juxta Danielis prophetiam;
Olympiade centesima nonagesima quinta;
ab Urbe condita anno septingentesimo quinquagesimo secundo;
anno imperii Cæsaris Octaviani Augusti quadragesimo secundo, toto orbe in pace composito,
Jesus Christus, æternus Deus æternique Patris Filius, mundum volens adventu suo piissimo consecrare,
de Spiritu Sancto conceptus novemque post conceptionem decursis mensibus in Bethlehem Judae nascitur ex Maria Virgine factus homo.
Nativitas Domini nostri Jesu Christi secundum carnem.

Martyrologium Romanum, 25 Dec.

Chanted with subtitles.
 

Gregorius Textor

Vir Indianensis

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, midwestern U.S.A.
Rorate caeli, introitus for the fourth Sunday of Advent (2 1/2 minutes).
(This is different from the hymnus Rorate Caeli that EstQuodFulmineIungo posted recently.)

 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Rorate caeli, introitus for the fourth Sunday of Advent (2 1/2 minutes).
(This is different from the hymnus Rorate Caeli that EstQuodFulmineIungo posted recently.)
Cito veniet salus nostra!
 

Clemens

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Maine, United States.
There also used to be something called a Rorate Mass, which I think was celebrated before dawn in Advent.
I just found it in an older missal in the section Missae de Sancta Maria in Sabbato.
 
Top