Psallite sapienter - Sacred music

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Here's something:
Like another chant you sent in this very topic months ago, it's interesting because it sounds very "Eastern".
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
 

Gregorius Textor

Vir Indianensis

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, midwestern U.S.A.
Here's something:
[Old Roman Chant - Tecum Principium]
This is wonderful!

I found Latin text and English translation buried in the YouTube comments:

Tecum princípium in díe virtútis túae:
in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.
Díxit Dóminus Dómino méo:
Séde a déxtris méis: donec pónam inimícos túos,
scabéllum pédum tuórum.

With Thee is the principality in the day of Thy strength:
in the brightness of the saints, from the womb before the day star I begot Thee.
The Lord said to my Lord: Sit Thou at My right hand until I make Thy enemies Thy footstool.
 

Clemens

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Maine, United States.
This is wonderful!

I found Latin text and English translation buried in the YouTube comments:

Tecum princípium in díe virtútis túae:
in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.
Díxit Dóminus Dómino méo:
Séde a déxtris méis: donec pónam inimícos túos,
scabéllum pédum tuórum.

With Thee is the principality in the day of Thy strength:
in the brightness of the saints, from the womb before the day star I begot Thee.
The Lord said to my Lord: Sit Thou at My right hand until I make Thy enemies Thy footstool.
The text is part of Psalm 109.
 

Gregorius Textor

Vir Indianensis

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, midwestern U.S.A.
The "gradual" chant (between the second reading and the Gospel) for Christmas Day.

Edward Schaefer, who, I presume, is the director of this group, is one of those scholars ("semiologists") who has been looking at the most ancient chant manuscripts in an effort to recover the original chant rhythms -- there must be a lot of uncertainty in that endeavor, but it is interesting to listen to.

Viderunt omnes fines terra salutare Dei nostri:
iubilate Deo omnis terra.
Notum fecit Dominus salutare suum:
ante conspectum gentium revelavit iustitia suam.

Chant with improvised organum (4:11):
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Illuminans, Altissime,
poli nitentis sidera,
pax, vita, lumen, veritas,
Jesu, fave precantibus.

Seu stella partum Virginis,
caelo micans signaverit,
et hoc adoratum die
praesepe magos duxerit;

Seu mystico baptismate
fluenta Iordanis retro
conversa quondam tertio
praesente sacraris die;

Vel hydriis plenis aquae,
vini saporem infuderis;
hausit minister conscius,
quod ipse non impleverat.

Aquas colorari videns,
inebriare flumina,
elementa mutata stupet
transire in usus alteros.

Sic quinque millibus virum,
dum quinque panes dividunt,
edentium sub dentibus,
in ore crescebat cibus.

[Multiplicabatur magis,
dispendio panis suo;
quis haec videns mirabitur
juges meatus fontium?

Inter manus frangentium,
panis rigatur profluus:
intacta, quae non fregerant,
fragmenta subrepunt viris.]

Jesu, tibi sit gloria,
qui apparuisti gentibus,
cum Patre et almo Spiritu
in sempiterna saecula. Amen.

The original melody is alternated with fauxbourdon.
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Oratio Bernardi ad B.M.V.:
O quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio
magis inter procellas et tempestates fluctuare,
quam per terram ambulare
ne avertas oculos a fulgore hujus sideris,

si non vis obrui procellis, si insurgant venti tentationum, si incurras scopulos tribulationum,
respice stellam, voca Mariam

Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis
respice stellam, voca Mariam

Si iracundia, aut avaritia, aut carnis illecebra
naviculam concusserint mentis,
respice stellam, voca Mariam

Si criminum immanitate turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus,
barathro incipias absorberi tristitiae
desperationis abysso
cogita Mariam.

In periculis, in angustiis, in rebus dubiis
Mariam cogita, Mariam invoca.

Ipsam sequens non devias, Ipsam rogans non desperas, Ipsam cogitans, non erras
Ipsa tenente non corruis, Ipsa protegente non metuis, Ipsa duce non fatigaris,
Ipsa propitia, pervenis.

[Sermones I, In laudibus V.M., Homilia II, Sancti Bernardi]
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Missa in tempore terrae motus - Excerpta:

Omnipotens sempiterne Deus, qui respicis terram et facis eam tremere: parce metuentibus, propitiare supplicibus ; ut, cujus iram terrae fundamenta concutientem expavimus, clementiam contritiones ejus sanantem jugiter sentiamus. Per Dominum.
[Secreta]
Deus, qui fundasti terram super stabilitatem suam, suscipe oblationes et preces populi tui: ac, trementis terrae periculis penitus amotis, divinae tuae iracundiae terrores in humanae salutis remedia converte ; ut, qui de terra sunt et in terram revertentur, gaudeant se fieri sancta conversatione caelestes. Per Dominum.
[Postcommunio]
Tuere nos, Domine, quaesumus, tua sancta sumentes: et terram, quam vidimus nostris iniquitatibus trementem, superno munere firma ; ut mortalium corda cognoscant, et te indignante talia flagella prodire, et te miserante, cessare. Per Dominum.
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat.
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Exaudi, quaesumus domine, supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis: ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem.
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Ineffabilem nobis, Domine, misericordiam tuam clementer ostende, ut nos simul et a peccatis omnibus exuas et a poenis, quas pro his meremur, eripias.
 

EstQuodFulmineIungo

Antistes Imaginificus

  • Civis Illustris

Location:
Patriarchatus Aquileiensis
Deus, qui culpa offenderis, poenitentia placaris: preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte
 
Top