Dominicus dies, Pridie Idus Decembres, MM XXI p.Ch.n.
In tempore adventus dicimus Christum esse
Justum Sanctumque.
Cur ait Ecclesia Christum esse sanctum et
Justum?
Quia ipse fons est et origo totius sanctitatis et justitiae, nec potuit ejus sanctitas et justitia ullo vitio obscurari; quod soli Christo competit, non solum quatenus Deus est, sed etiam quatenus homo. Ceteri omnes qui sancti et justi dicuntur, sive homines illi sint sive Angeli, non habent nisi imperfecta quandam et in multis deficientem participationem justitiae et sanctitatis, cujus Christus in se plenitudinem fontemque complectitur.
-Sapient. II, 12 "Circumveniamus ergo
justum, quoniam ... contrarius est operibus nostris"
-Isaiah XLI, 2 Quis suscitavit ab oriente
justum, vocavit eum ut sequeretur se?
-Ibid. 10 Ne timeas, quia ego tecum sum: ne declines, quae ego Deus tuus: confortavi et et auxiliatus sum tibi et suscepit dextera justi mei.
-ibidem XIV, 8 Rorate coeli desuper et nubes pluant
justum.
-ibidem LI 5 prope est
justus meus, egressus est Salvator meus.
-ibidem LXII 1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quescam, donec egrediatur ut splendor
justus ejus, et Salvator ejus ut lampas accendatur. Et videbunt gentes
justum tuum, et cunti reges inclytum tuum-
-Zahar. IX, 9 Exulta satis filia Sion, jubila filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi
justus et Salvator.
-Act. III 14: Vos autem sanctum et
justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis.
-ibidem VII, 52, Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu
justi, cujus vos nunc proditores, et homicidae fuistis
-S. Joan., II, 1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum
justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum,sed etiam pro totius mundi.
L.J.C.
Rorate Cœli desúper,
Et nubes plúant
JVSTVM.
Peccávimus et facti sumus quam immúndus nos,
Et cecídimus quasi fólium univérsi:
Et iniquitátes nostrae quasi ventus abstulérunt nos:
Abscondísti fáciem tuam a nobis,
Et allisísti nos in mánu iniquitátis nostrae.
(Rorate Cœli desúper,
Et nubes plúant
JVSTVM.
)
Víde, Dómine, afflictiónem pópuli tui,
Et mitte quem missúrus es:
Emítte Agnum dominatórem terrae,
De pétra desérti ad montem fíliae Sion:
Ut áuferat ipse jugum captivitátis nostrae.
(Rorate Cœli desúper,
Et nubes plúant
JVSTVM.
)
Consolámini, consolámini, pópule meus:
Cito véniet salus tua:
Quare moeróre consúmeris, quia innovávit te dolor?
Salvábo te, noli timére,
Ego énim sum Dóminus Deus túus Sánctus Israël, Redémptor túus.
(Rorate Cœli desúper,
Et nubes plúant
JVSTVM.
)