Quid agis?

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Forsitan "menda mea" melius dixisses quam "errores meos".

Ego epistulas Senecae lego dum oryza mea coquitur.
 

Ater Gladius

Civis Illustris
Ego ante computrum procrastinans, universitate clausa sub festo.
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Me paro ut ad classem de Fundamentis Partium Agendarum eam; postea, prandituri sumus ego et amator meus.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
Ego ante computrum procrastinans, universitate clauso sub festo.
Ego hanc totam hebdomadem idem ago, sed aliam ob rationem...! Tot nivis ac glacei in omni via sunt ut schola clausa sit. Quaenam schola est? :rolleyes:

Quaedam autem nix glaciesque liquefaciuntur...
 

Ater Gladius

Civis Illustris
Ego hanc totam hebdomadem idem ago, sed aliam ob rationem...! Tot nivis ac glacei in omni via sunt ut schola clausa sit. Quaenam schola est? :rolleyes:

Quaedam autem nix glaciesque liquefaciuntur...
Novus annus Sinicus. (Chinese New Year holidays.)

In qua colo ubi mea schola stat, nix glaciesque numquam sunt, etiam nunc hiems est.
 
Trium Puerorum Canticum recitans in matutino, miror videre tantam litaniam verborum glacis niuiſque apud Israelites qui in ætate niuem bis terue fortaſſe viderint.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Eheu! Surgendum erat mihi hora diei tertia ut cuidam collegae obviam fiam ad opus operandum, sed iammodo surrexi!
 
Únam abhinc hóram expérréctus (aut experrectus, sine apicibus?) sum etsí quárta hóra et dímidia est antemerídiána. Mátútínus nón sum, itaque computátrum aspiciéns Rórem sorbeó Montis. (Quómodo dící quá adjectívó "Diet" potest? "Rórem Montis Sine Saccharó" mihi barbarismus vidétur.)
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
(Quómodo dící quá adjectívó "Diet" potest? "Rórem Montis Sine Saccharó" mihi barbarissimus vidétur.)
Forsan potes dicere "modus edendi".
 
Grátiás tibi agó! Ínfelíciter, illó cum "Diet" voluí tractáre dé pótióne quæ Anglicé "Mountain Dew"/"Diet Mountain Dew" vocátur, ergó "modus edendí" nón mihi aptissimum vocábulum vidétur.

Quantum illum ad "barbarismus", nónne verbum Augustánum est?
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
Ah, ignosce mihi. :doh:

Nescio quomodo Latine "Mountain Dew" dici possit...
Quantum illum ad "barbarismus", nónne verbum Augustánum est?
Ego me iterum flagellabo; barbarismus quidem exstat, sed id numquam inveni.
 
Ignóscó! Nón flagellandus es!

Quantum ad "Mountain Dew," Rós Montis mihi interpretátió sat apta vidétur. Difficultás illó cum adjectívó "Diet" oritur.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

Imber Ranae

Ranunculus Iracundus

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quidni "montanus" loco "montis"?
 
Ambæ perpulchræ commendátiónés, præsertim illá "diæta" in adjectívum versum.

Mihi autem nón aptissimus "Rós Diætánus Montánus" vidétur. Forsitan "Rós Montis Diætánus"?

Quid arbitráminí?
 

Imber Ranae

Ranunculus Iracundus
Top