Quid agis?

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Adiectivum "diaeteticus" mihi valde placet -- hoc exemplum enim sequuntur linguae Romanicae quoque (confer linguam Hispanicam, in qua dicitur "refresco dietético").
 

effi

New Member
Quid ago nunc ipsum? Responsum nihil mirum est, nam televisionem specto et pizam (iterum!) comedo. Mihi sub vesperum linguam Latinam discendam erat sed pro eo modò alteram cerevisiam aperui. Valete. :)
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Hodie in taberna caffeae vendendae sedeo, caffeam bibo, fabulam scribo, musicam jazzensem audio, panem anularem edo, bonis cum amicis colloquium habeo; sol enim lucet et me in his oblecto.
 

effi

New Member

Bestiola

Speculatrix
Staff member
Tibi placeat! Cognovi unum Finnum cui Nøgne Ø magnopere placuit :)
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Quam fabulam scribis?
Equidem media nocte operam dare conor etsi iam lectum petere cupio. ;-;
Fabulam brevem de tellure post apocalypsim scripsi: pars florilegii erit, ut censeo.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Anglicene scripsisti, an Latine?
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Anglicene scripsisti, an Latine?
Haec Anglice scripta'st: volo eam promulgari in futuris. Sed ego et condiscipuli, quod classis Latinitatis Scribendae causa doctae discipuli sumus nostra in universitate, in linguam Latinam reddimus fabulam a fratribus Grimm scripta nomine Os Canens. Carmen in hac fabula est quod hexametro dacylico utens solus reddidi!
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Optimo die Valentini fructus sum meo cum amatore. :)
 

limetrees

Civis Illustris
Cum in officina laborabam (illas dies solum contemplando horresco), hanc emissionem radiophonicam (BBC 3: Late Junction) audiebam, et hac noctu, cum notas trascribendum me vehementer taedeat, iterum hanc emissionem (transcribendo) audio. Et potestis facilius divinare! Emissio vere inspiratio est!
Sed mihi est retro redeundum ad transcribendum! Eheu. Sed beata sit radiophonia et praecipue BBC 3.


http://www.bbc.co.uk/programmes/b073b1d3
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
In Vniversitate adhuc studeo; hac hebdomade bis probabor. Huc saepius revenire conar. :(
 

Grainger Town

New Member
Librum sextum Aeneidis lego, ut in examinibus modicum(!) profectus nanciscar.

Me consternat impotentia mea linguae Latinae. Semper legere debui sed numquam scribere, quare scientiam meam nunc aedificare volo. Ignoscite mihi, cum errores faciam!
 

Wryly

New Member
Latine frustra scribo, nam pauperrimae meae locutiones omnes sunt. Recte dixit Grainger! Ego quoque maximam impotentiam (est-ne rectum id accusativo scribere?) sentio.

Me tristitia rapto, modi coniunctivi oblitus salvere vos iubeo.
 
Top