Quid agitis?

Dantius

Homo Sapiens
Staff member
Video neminem adhuc quidquam in hoc foro scripsisse. Ergo hoc filum ego proposui, ut omnes, sive tirones sive veterani sunt, Latine quid agant scribant.
 

cinefactus

Censor
Staff member
schola peracta necesse est mihi nunc ad officium redire ne parasiti mei esuriant ;)
 

cinefactus

Censor
Staff member
et nempe ne egeant gubernatores censo ad abutendum

(quomodo recte scribere ad abutendum?)
 

Laurentius

Civis Illustris
Musicam ausculto et in rete otior quia somno nondum affectus sum.

Qui sunt parasiti isti de quibus loqueris, Cinefacte?
 

Dantius

Homo Sapiens
Staff member
Cubitum nunc eo. Valete omnes!
 

cinefactus

Censor
Staff member
immo, gaudent liberi cum pater omnia det
 

cinefactus

Censor
Staff member
necesse est mihi emere ordinatorem novum filio minori. cum donum visit exclamavit uxor me insanire donum tam pretiosum dare. filius tamen postulavit, “Nonne potes me etiam quiddam hub emere?”
 

Iáson

Cívis Illústris
hodié incipió legere sextum librum Fástórum Ovidí. putó hanc occásiónem aptissimam esse - sí ante Kalendás perlégeró!
 

Dantius

Homo Sapiens
Staff member
Placetne tibi ille liber? Ovidii scripta semper me delectant, sed Fastos numquam legi.
 

Laurentius

Civis Illustris
necesse est mihi emere ordinatorem novum filio minori. cum donum visit exclamavit uxor me insanire donum tam pretiosum dare. filius tamen postulavit, “Nonne potes me etiam quiddam hub emere?”
Quot filii tibi sunt?
Proximo die Iovis in febrim incidi. Heri vix convalescens aedes nuper emptas cum uxore inspexi. Hodie meliuscule mihi est.
Spero fore ut quam maturissime conualescas!
 

AoM

nulli numeri
meam Aeneidos libri primi translationem adhuc rescribo. multa menda corrigo, multa nova et meliora verba invenio. centum versus rescribendi.
 

Iáson

Cívis Illústris
Placetne tibi ille liber? Ovidii scripta semper me delectant, sed Fastos numquam legi.
iam tantum usque ad quínquágésimum versum légi, sed (quod legam) mí maximé placet! antea fastídió quódam évítáví Ovidium, quod nón placébant Amórés; sed nunc persóná Iúnónis venustissimá délector!
 

Dantius

Homo Sapiens
Staff member
Amores quoque numquam legi, sed Metamorphoses et Heroides maxime mihi placuere.

meam Aeneidos libri primi translationem adhuc rescribo. multa menda corrigo, multa nova et meliora verba invenio. centum versus rescribendi.
librum Latinum in Anglicum bene vertere semper mihi difficillimum videtur. Macte virtute esto!
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Mihi quoque placet.
 
Top