Quid agitis?

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo

rothbard

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
London
Hodie ientaculo primo mane in Mercatu Maio (*) sumpto, uxor et ego aliquas horas spatiati sumus. Post meridiem pensa discipuli mei emendavi, nam hac aestate et magister sum. Postea Ciceronis De Officiis librum legere voluissem, sed ob inopiam somni tam defessus eram ut obdormiscerem.

(*) Anglice Mayfair vocatur.
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Postea Ciceronis De Officiis librum legere voluissem, sed ob inopiam somni tam defessus eram ut obdormiscerem
Id mihi Caesarem legenti saepe accidit. Mihi consilium erat cotidie, antequam dormirem, vel totum librum breviorem, vel dimidium libri longioris legere; saepe autem una tantum pagina perlecta statim obdormui. Tandem, libris de bellis Gallico Civilique perlectis, quod primam partem Belli Alexandrini legere temptans bis obdormueram, constitui Caesarem relinquere.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Fieri potest ut Cicero et Caesar somnum lectoribus causent.
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Fieri potest ut Cicero et Caesar somnum lectoribus causent.
Cicero, mea sententia, non tam somnifer est quam Caesar. Sed mihi videtur lassitudo mea, ut qui multas horas vigilassem, magis in causa fuisse, quam quod Caesar somnum causaret. Nuper enim "Paradisum Amissum" Anglice legens rursus obdormui, quamvis illud poema me maxime delectet.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Cicero, mea sententia, non tam somnifer est quam Caesar. Sed mihi videtur lassitudo mea, ut qui multas horas vigilassem, magis in causa fuisse, quam quod Caesar somnum causaret. Nuper enim "Paradisum Amissum" Anglice legens rursus obdormui, quamvis illud poema me maxime delectet.
Cur tam diu tibi uigilandum fuit? Num in studiis uersabaris?
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Fortasse culpandi sumus, quoniam ante dormitionem legere solemus.
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Quando computatro lego, numquam obdormisco. Lux computatri me vigilantem tenet.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Me sella uigilem facit. Nam saepe computatro in lecto utens obdormiui.
 

rothbard

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
London
Dormiebam, sed strepitus ex via me nuper expergit. Nunc Caesaris librum legam.
 

Bestiola

Praetor

  • Praetor

Fortasse culpandi sumus, quoniam ante dormitionem legere solemus.
lol Rarissime ante dormitionem Lucretium an Ciceronem lego :p Illi me magnopere taedent; Lucretius nimium venena mulieris suae bibebat et insanivit, donec Cicero tardissimus est. Alii scriptores et poetae magis placent.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Nescimus tamen an Lucretius potionis amatoriae causa uero in insaniam uersus sit. :p
 
Top