Quid agitis?

 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Cur Lucretius tantopere te taedet, Bestiola? Antehac eum legere volebam, sed fortasse operae pretium non est.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Tibi utique eius opera legenda erunt, ipse iudicabis.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Ita est ut dicis, Laurenti. Nam Bestiolae non placet Sallustii Bellum Iugurthinum, quod opus me maxime omnium quas legi historiarum delectat! Fortasse mihi ergo Lucretius maxime omnium poetarum placebit, etsi Bestiolae somnum affert.
 
 

Bestiola

Nequissima

  • Civis Illustris

  • Sacerdos Isidis

Cur Lucretius tantopere te taedet, Bestiola? Antehac eum legere volebam, sed fortasse operae pretium non est.
Descriptio eius de moribus amantium in lecto me magnopere taedet - et hoc nunc debeo legere per ultimum examen:


quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
corporis et dentes inlidunt saepe labellis
osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.

http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus:text:1999.02.0130:book=4:card=1073


Spero fore ut magister nobis haec non det ad vertendum, nolo de hac re scribere lol.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Ah, intellego.
 
 

Bestiola

Nequissima

  • Civis Illustris

  • Sacerdos Isidis

Ita est ut dicis, Laurenti. Nam Bestiolae non placet Sallustii Bellum Iugurthinum, quod opus me maxime omnium quas legi historiarum delectat! Fortasse mihi ergo Lucretius maxime omnium poetarum placebit, etsi Bestiolae somnum affert.
Immo vero Bellum Iugurthinum non me taedet tantum, etiamsi sicut "soap opera" sit, sed Lucretius et obsessio eius cum passione amantium me vere turbat. :confused:

Mihi maxime placent poetae sicut Vergilius, Ovidius etc. :)
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Vergilii librum totum numquam legi, sed Ovidius mihi quoque placet.
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Puto, "id ipsum" pertinet ad "quodcumque est, unde illaec germina rabies* surgunt" (mutato verborum ordine)

*L+S dicit "rabies" hic genitivo casu poni pro "rabiei".
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
coepi Eunuchum legere. consilium cepi ut omnes fabulas Terentii legam. nuper Phormionem perlegi et non nullos ante annos Andriam. triste tamen dictu sum magnae partis Andriae oblitus ergo iterum est legendam :)
 

AoM

nulli numeri

  • Civis Illustris

coepi Eunuchum legere. consilium cepi ut omnes fabulas Terentii legam. nuper Phormionem perlegi et non nullos ante annos Andriam. triste tamen dictu sum magnae partis Andriae oblitus ergo iterum est legendam :)
equidem Terentium esse ridiculum non puto (antepono Plautum), sed Eunuchus est ridiculissima.
 
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Location:
litore aureo
hoc lecto gaudio :) etsi fabulae Plauti ridiculiores sunt versus Terentii mihi magis placent cum mea sententia sint humaniores
 
 

Bestiola

Nequissima

  • Civis Illustris

  • Sacerdos Isidis

Res, quae inter animalia fiunt, plerumque mihi non eo modo, quem tu putas, placent. Versus placent quia optime exarati sunt. :rolleyes1:
Hinnientissime, scio! Sed mihi placet te pessimis iocis molestare :p

Quoque puto Ovidium et Vergilium habere versus magis expolitos.
 
 

rothbard

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
London
His diebus ad argentariam primo mane iens et vesperi domum revertens Ciceronis De Amicitia librum legere conor. Parvulus enim est et in marsupio perfacile advehitur.
 
Top