Quid agitis?

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Totumne librum Anglice uertes?
Non totum librum, sed solam eam partem quae ex interrogationibus ac responsionibus in Genesin constat.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Fere XXVII.
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

tres vel quattuor iam dies minus prospera valitudine utor. non multum virium habeo ad res difficiles agendas, et saepe dormire volo. quam ob causam minus spe Suetonii legi. hodie tamen meliuscule mihi est.
 

Glabrigausapes

Viper

  • Civis Illustris

minus prospera valitudine utor
eheu, quam auditu maestum de caussa istac, adulescens. ius bibendumst et aqua.

here modo talum sinistrum mihi mane momordit crabro prima uice. multo excitans fuit
 

Glabrigausapes

Viper

  • Civis Illustris

Itast ut tū ipsus loquere. Uērō etiam quodque uerbum habuit in principiō tāle praeteritum; nōn poposcī sed *peporskai, nōn cucurrī sed *kekorsai.
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Ita, Gellius dicit 'Peposci' et 'memordi', 'pepugi' et 'spepondi' et 'cecurri' a veteribus scripta fuisse, et 'scicidi' pro 'scidi' (ex verbo "scindo, scindere"), 'descendidi' pro 'descendi'. Dicit quoque apud Plautum "praemorsisse" pro "praememordisse/praemomordisse" inveniri.
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

superiore anno scholastico amplius duos menses (horribile dictu!) octo tantum capitulis Caesaris legendis consumpsimus. Oportuit duabus septimanis, non duobus mensibus ea capitula perlegi!
Sed proximus annus (qui moxissime incipiet, quae res me laetitia curaque afficit) videtur melior fore — nam uno tantum mense decem capitula legemus! Id tamen tardum lentumque est, sed, puto, nullo modo in hac schola X capitula celerius legi possunt.

scio "moxissime" barbare dictum esse, sed tamen mi placet, ergo dixi.
 

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Gaudio. omnes fabulas Terentii perlegi :banana:

pax AoM. mihi maxime placent Andria et Phormio :)
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Cras probationem de Sallustii Bello Catilinae habebo; quae postquam confecta erit, Ciceronis "in Catilinam" orationem primam legere incipiemus.
 

AoM

nulli numeri

  • Civis Illustris

Gaudio. omnes fabulas Terentii perlegi :banana:

pax AoM. mihi maxime placent Andria et Phormio :)
tantum perlegi duas ex fabulis Terentii: Adelphos et Eunuchum. illius fabulae videntur tragicomoediarum similiores quam comoediarum.
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Plautum legi, sed Terentii nullasdum legi fabulas. Fortasse, Taciti Annalibus et Vergili Aeneide, et si qua alia opera legendi impetus erit, perlectis, ad eas fabulas legendas animum adiciam.
 

Araneus

Umbraticus Lector

  • Civis Illustris

Iam tandem Aeneida perlegi!

Diu nil fere propter aegritudinem legere poteram, sed nunc convalesco et latine iterum lego. Aeneidos liber secundus mihi maxime placuit (exitium Troiae), dein liber sextus (iter in inferos). Hos, scio, iterum ac iterum perlegam.

Sed nunc quid legam?

---

[Si menda mea corrigere vobis placeat, gratias vobis agam.]
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus

  • Civis Illustris

  • Patronus

In Boethii de consolatione philosophiae nunc versor.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Iam tandem Aeneida perlegi!

Diu nil fere propter aegritudinem legere poteram, sed nunc convalesco et latine iterum lego. Aeneidos liber secundus mihi maxime placuit (exitium Troiae), dein liber sextus (iter in inferos). Hos, scio, iterum ac iterum perlegam.

Sed nunc quid legam?

---

[Si menda mea corrigere vobis placeat, gratias vobis agam.]
Mihi sextus maxime placuit.

(Menda autem nulla video, praeterquam quod fortasse "potui" melius quam "poteram" dixisses.)
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Iam tandem Aeneida perlegi!

Diu nil fere propter aegritudinem legere poteram, sed nunc convalesco et latine iterum lego. Aeneidos liber secundus mihi maxime placuit (exitium Troiae), dein liber sextus (iter in inferos). Hos, scio, iterum ac iterum perlegam.

Sed nunc quid legam?
Fortasse Taciti Historias vel Annales aggredi debes. Mihi uterque liber placet, et scio te Tacitum amare.
 

Araneus

Umbraticus Lector

  • Civis Illustris

Fortasse Taciti Historias vel Annales aggredi debes. Mihi uterque liber placet, et scio te Tacitum amare.
Ita, Germaniam et Agricolam eius certe amo, et haud dubito quin isti libri quoque mihi placerent valde. Fortasse librum primum ex annalibus temptabo...
 

Araneus

Umbraticus Lector

  • Civis Illustris

Incepi nunc Suetonii Vitam Gai (Caligulae) legere - diu enim id mihi in animo fuit - et postea Annales Taciti aggrediar. Intellego eos libros ex Annalibus in quibus Caligula tractatur perditos esse, itaque Suetonii librum de eo legere volo. Et, nescio vero qua causa, Caligulae pravitate amentiaque morbido modo* captus sum. Gaudeamus quod nostris temporibus tam amentes duces non sunt...

*Nescio an hoc recte sic dicatur. Fortasse morbide aut alio verbo vel verbis melius utar. Quid censetis?
 
Top