Ludetisne Latine?Licet ergo chartulis lusoriis (id est, quod Anglice "playing cards" vocant) ludere
Ludetisne Latine?Licet ergo chartulis lusoriis (id est, quod Anglice "playing cards" vocant) ludere
Hahahae, minime.Ludetisne Latine?
Id mihi Caesarem legenti saepe accidit. Mihi consilium erat cotidie, antequam dormirem, vel totum librum breviorem, vel dimidium libri longioris legere; saepe autem una tantum pagina perlecta statim obdormui. Tandem, libris de bellis Gallico Civilique perlectis, quod primam partem Belli Alexandrini legere temptans bis obdormueram, constitui Caesarem relinquere.Postea Ciceronis De Officiis librum legere voluissem, sed ob inopiam somni tam defessus eram ut obdormiscerem
Cicero, mea sententia, non tam somnifer est quam Caesar. Sed mihi videtur lassitudo mea, ut qui multas horas vigilassem, magis in causa fuisse, quam quod Caesar somnum causaret. Nuper enim "Paradisum Amissum" Anglice legens rursus obdormui, quamvis illud poema me maxime delectet.Fieri potest ut Cicero et Caesar somnum lectoribus causent.
Cur tam diu tibi uigilandum fuit? Num in studiis uersabaris?Cicero, mea sententia, non tam somnifer est quam Caesar. Sed mihi videtur lassitudo mea, ut qui multas horas vigilassem, magis in causa fuisse, quam quod Caesar somnum causaret. Nuper enim "Paradisum Amissum" Anglice legens rursus obdormui, quamvis illud poema me maxime delectet.
Unum discipulum habeo. Callidior est, nam omnia fere pensa recta erant. Quaestionem conscribere debeat, sed mihi nondum satis commode institutus videtur.Spero discipulorum pensa satis recta fuisse.
Tecum sentio. Nonnumquam De Bello Gallico librum nocte legens obdormui.Cicero, mea sententia, non tam somnifer est quam Caesar.
Vere dixisti, Cicero magnopere somnifer est. Lucretius quoque.Fieri potest ut Cicero et Caesar somnum lectoribus causent.
Quem librum legis?Nunc Caesaris librum legam.
De Bello Gallico, librum primum. Saepe enim iam lectum librum legens obdormisco.Quem librum legis?
lol Rarissime ante dormitionem Lucretium an Ciceronem lego Illi me magnopere taedent; Lucretius nimium venena mulieris suae bibebat et insanivit, donec Cicero tardissimus est. Alii scriptores et poetae magis placent.Fortasse culpandi sumus, quoniam ante dormitionem legere solemus.
Saepissime mulier insana virum sanum perdiditNescimus tamen an Lucretius potionis amatoriae causa uero in insaniam uersus sit.
Facere non possum quin tibi assentiar.Saepissime mulier insana virum sanum perdidit