Quid agitis?

Gregorius Textor

Animal rationale

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, U.S.A.
Ah, nunc intellego! 'Gingiber' non adiectivus est, sed nomen. Ergo, theam gingiberis bibebam.
 
Nescio quid agam... Credo me autem theam poculo bibere priusquam dormiendum ibo. Hodie domi mansi per diem totam tantumque etiam nonnulla officia confeci, exempli gratia pulverem et sordem e contabulatione domus mei eversi cenamque paravi. Dies omnino placidus fuit. :)
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Nescio quid agam... Credo me autem theam poculo bibere priusquam dormiendum ibo. Hodie domi mansi per diem totam tantumque etiam nonnulla officia confeci, exempli gratia pulverem et sordem e contabulatione domus mei eversi cenamque paravi. Dies omnino placidus fuit. :)
Consummatis officiis inambulavi per avunculi mei agros et progressus sum adusque limina eorum. Ibi occurri Corrado qui amicus proximusque vicinus est meus. Longe disputavimus sed non solis fabulis vivent homines exinde apud sua cenavimus pizzas quas dapifer nobis celerrime tulit. Alter alterius de vitae nostrae miseriis usque ad diei extimum et ultra dissevimus; demum reversus sum domum et nunc in eo sunt ut orationibus conciliem mihi somnum.

Bonam noctem exopto tibi et gratulor tibi sedulitatem tuam in domus tuae officiis gerendis, quos saepe sine die procrastino. Eheu, ut dicunt advocati et notarii: quod sine die debetur, statim debetur :hat:
 

Gregorius Textor

Animal rationale

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, U.S.A.
Gratulor Barbarum ex Finnia qui per diem placidum domi remanserit, et EstQuodFulmineIungo qui per agros ambulaverit et amicum occurrerit.

Gregorius Textor nudius tertius per passūs tres mille et sescentos per semitam in silvā deambulavit, deinde semitam in Viae Tabulā Apertā delineavit.
 

EstQuodFulmineIungo

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Cum legerem litteras tuas recordatus sum libri "semitorum silvae" (Holtzwege) quem Heideggerius scripsit sed hoc praeter has res quas agimus it.
Valde in silvis eundo corpus fessus vires recolligit ac peregrinatio algorem mentis quasi aurum in furnace conflat ad bene hiemandum cujus rei et ego expertus sum per deambulationes meas.
Bona sint semper tibi tempora
 

Clemens

Aedilis

  • Aedilis

Location:
Maine, United States.
In scholā sum. Discipulae prōvectae pelliculam francogallicam Nikita spectant.
 
 

Terry S.

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
Hibernia
Suntne laeti pelliculam spectare?
 
 

Terry S.

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
Hibernia
Ignoscas mihi. Intellego. Nescio pelliculam. Nondum eam vidi.

Quando ego discipulus, semper laetus eram pelliculas spectare in schola; facilius erat quam laborare.
 
 

Terry S.

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
Hibernia
Antea credidi pelliculam esse de Kruschev.
 
 

Terry S.

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
Hibernia
Similis est Papae Francisco.
 
Top