Quid potatis?

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Heus omnes potatores! Cum iam quosdam filos ad varias res agendas habeamus, tamen aliquid novum salsumque idque Latine huc imponere mihi putavi. Scio enim hic, hic in nostro numero esse quosdam, quibus bibendi hauriendive voluptas interdum sponte oriatur. Hac vespere bona cervisia Polonica fruor:
 

Attachments

Last edited:

Bitmap

Civis Illustris
numquam istam cervisiam vidi.
 
Last edited:

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Vili venit. Non eam inter optimas numero, sed non adeo mala erat quin biberim.
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Ahh amice hic magna inter homines dissensio oritur. :D Non enim omnes cervisiae eodem modo sapiunt, non omnes eandem habent vim. Sed censebam vox moderna "alcohol" Latine potius "temetum" reddi posse, nonne? Fortasse et alio modo dici potest.
 

Adrian

Homo Romanticus
Hoc consilium mihi oriundum est. Me vestibus induam, Reada ad Kauflandum vehar ubi cervesiam Bisontem emam. Postquam domi magna cum delectatione bibam :D.
 
Last edited:

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Optime! Fac tum imagines cervisiae tuae certe imponas!
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Nunc autem ad pelliculam horribilem spectandam me avide confero! :devilsmile::devilsmile:
 
Nudius tertius autem hoc Germanicae cervisiae exemplar inveni.
Ista mihei placet plurume. Nullei id gnouere scientiam Germanorum sed Germani ipsei.
Vinum nuper saepius gustabam. ‘Port’ mi placet, sed carum’st.
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Etiamsi lagoena iam vacuast!
 
Sandeman 30 Year Old Tawny Port

Eccum'st quod nuper gustaui. Pro duabus unciis decem dollares dedi! Nec credo id triginta annorum re uera esse...
Sane quidem mihei placuit 'portam' appellatam potare potionem paupero.
 
Tune malis me 'unam sextam' dixisse? :hat:
 
Top