Quomodo "do[ugh]nut" Latine reddatur.

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Quomodo hanc vocem lingua Latine exprimamus? Morgan habet "laganum turgidum" sive "lucunculam". Quid vos censetis?

pobrane.jpg
 

Bestiola

Sciura Tigrina Croatica
Staff member
Vicipaedia quoque habet "laganum turgidum". :no-clue:


Cato scripsit de globulo/globo:

Globulos sic facito
Globos sic facito: caseum cum alica ad eundem modum misceto; inde, quantos voles facere, facito. In aenum caldum unguen indito. Singulos aut binos coquito versatoque crebro duabus rudibus: coctos eximito, eos melle unguito, papauer infriato: ita ponito.
– Cato, De agri cultura 79

 
Last edited:

Quasus

Civis Illustris
"Laganum turgidum", mehercle... Quoniam pączek est parvus pąk, haec placenta gemmula est, annon?
 

Ybytyruna

Civis Illustris
Apud Davidis Morgan Patriciique Owens Adumbrationem legitur lucunulus, i


¹ Ut omnino credo, eſt parvulum mendum in ſcriptura hujus verbi, nam in ceteris lexicis plane legitur lucunculus (id est, cum littera c).
 
Last edited:
Top