Quomodo studium linguae Latinae discipulis in schola media expedit?

Advena et Peregrinus

New Member

Location:
Africa Australis
Salvete, amici linguae Latinae!

In patria mea, studium linguae Latinae his proximis triginta aut quadraginta annis in scholis valde decrevit, ut hii qui Latinum discere cupiunt exspectare deberent donec universitatem ingressi essent. Et in universitatibus studium linguae Latinae decrevit.

Liberi mei Latinum in schola discunt. Multi homines rogant cur ita faciant, dicentes Latinum mortuum esse atque hodiernis temporibus nihil expedire. Ego in hoc multum discrepo, quod bonum in liberis nostris, ex hoc studio procedens, iam crevi.

Quid vos talibus propositionibus respondebitis? Creditisne studium linguae Latinae discipulis in schola media expedire? Si ita vobis videtur, quale bonum existimatis ex studio Latini procedere, id est, ad quod utile est? Opiniones quas de hoc habetis libenter cognoscam.

Curate ut valeatis!
 

Advena et Peregrinus

New Member

Location:
Africa Australis
Verum dicis, Cinefacte:
eis qui circenses spectantes vitam terant parum prodest scientia
Sunt autem alii qui circenses aliquando spectant qui et scientiam quaerunt. In numero eorum aliquii et artes humaniores etiam litteras discunt, studium lingua Latinae tamen non aestimant. Puto bonum e studio Latini procedere ac mihi bene placebit cognoscere qualia bona vobis amicis linguae Latinae videntur e studio illius procedentia.
 
Tibi s.p.d. Collinus!
Est in commentariis Anglicis quae dicuntur "Homiletic and Pastoral Review" articulum bonum a Rev.do Ioanne Michahele McDermott, S.I. scriptum, die XVIII Feb. anno MMXII sub titulo "Why Study Latin and Greek?" "In-linea" praestatur in situ eorum interretiali (proscriberem situs indicem interretialis, sed novus homo adsum et iam nescio utrum hoc permittatur). Hoc articulum tibi respondenti responsum quaerentibus forte adiuvet. Utcumque res ceciderit, quam bonum est liberos tuos linguae latinae studere!
Vale
 

Advena et Peregrinus

New Member

Location:
Africa Australis
Salve, Colline!
Gratias pro verbis tuis hortatoriis.
Articulum de quo scripsisti in interreti inveni. Ut ego quidem sentio, optimum est. Studium linguae Latinae discipulis evidenter valde et multimodis prodest, exempli gratia ut memoriam etiam scientiam grammaticalem amplificent. Studia classica illos quoque adiuvant quo melius mundum et societatem hodiernam intellegant.
Cura ut valeas.
 
Top