Ipse in Fennia sive in Finlandia habito.
Et eis, qui in America habitant: Nomen patriae vestrae hoc modo declinatur Uniti Status, gen. Unitorum Statuum, non Uniti Stati (est enim illud verbum status, -us, neque status, -i). Ergo habitatis in Unitis Statibus. Spero hoc vobis auxilio esse...