Venite locutum! Quomodo incepistis linguam latinam discere?

Roxas22

New Member
Avete! Ego sum Roxas, Italus.
Hoc colloquium ob vacuitate orationum feci, nam ultimissimum colloquium decem abhinc dies fuit. Hoc haud ad forum nomine "Latin Discussion",mea sententia, pertinet .
Si vobiscum colloqui iterum volo, mihi argumentum ponendum sit? Certe! ergo ecce primum argomentum quod iam viditis in titulo)
Quomodo incepistis linguam latinam discere?

Ego incepi duobus annis antea in schola mea partim materiis historicis partim voluntate intellegendi et patefacendi omnes litteras latinas(et graecas).

Et vos?
 

cinefactus

Censor
Staff member
quomodo vel cur?

si cur, quia extat?
 

Roxas22

New Member
Scripsi "quomodo", ergo quomodo(id est "quale momentum vitarum constratum vos ad linguam Latinam duxit") inciperitis rogabam
 

Iáson

Cívis Illústris
incēpī discere duodecim ante annōs, piget tamen meminisse, nam tam male etiam nunc Latīnē loquī possum. initium discendī erat in scholā: fere nihil autem putō mē didicisse in prīmō annō. ūsī sumus enim librīs quibus nōmen 'Cursus Latīnus Cantabrigianus', iucundīs, sed nōn bene (aut potius nōn multum) rēs grammaticās tractant.
 
fere nihil autem putō mē didicisse in prīmō annō
sic et alii non sine ratione putare solent, libri enim hodierni cursusque uidentur linguam quasi ludum studentibus facere, ut doctores eorum abstergere, sultis, puluerem praeteritorum possint :hat:
 
Linguam Graecam veterem viginti ante annos in academia (universitate?) legebam, et tunc paululum Latini novi. A diebus illis quaerebam Latinum discere, memet ipsum e libris cursi Oxoniensis docens, modicum ibi, modicum ibi. Numquam autem multum temporis egi (neque habui!) ut bene discerem. Nunc tamen re vera discere conor, quia ego liberos meos fundamenta Latini docere debeo qui examina Cantabrigiensia scribant. Adhuc memet ipsum doceo, e libris a Roberto Henle scriptis. Linguam Latinam autem nunc magnopere diligo neque labor gravis mihi videtur. Laetor, quod hoc colloquium inveni. Spero quoniam hic in vobis multas res de lingua Latina discam (et quoniam errata mea a peritis in numero vestro corrigentur)!
 
Optissume scripsti, Peregrine. Eugepae edepol, ἄνερ αἰδεστέ.
Hic eris hospes semper gratus, quando siet cumque tibi placitulum peregrinarier cessare.
 

Dantius

Homo Sapiens
Staff member
Ut in ultima sententia rogasti, pauca menda corrigam.
*veterem

modicum ibi, modicum ibi
hoc mihi parum Latinum videtur, sed nescio quomodo ipse melius dicerem.

ut bene didicissem.
consecutio temporum postulat ut tempus imperfectum adhibeatur, "discerem".

Spero quoniam hic in vobis multas res de lingua Latina discam (et quoniam errata mea a peritis in numero vestro corrigentur)!
Melius est "spero me...disciturum", nam hoc verbum "quoniam" lingua Latina classica non ita usurpatur.
 
Gratias tibi, rustice mi amice, propter verba benigna tua! Per ea me confirmavisti. Multas litteras vestras in hac pagina iam lexeram, itaque paulo timebam Latine hic scribere. Plurimi enim in numero vestro periti linguae videmini. Ego autem adhuc tempus necesse habeo cogitare et verba recta quaerere ut scribere possim, quoniam scientia mea linguae Latinae limitata est ac modo pauca vocabula cognovi. Exempli gratia, paucos hos versus scribere multum temporis necesse habui et laboravi! Tecum tamen ita "confabulare" posse volupe est. Nunc autem requiescam et dormiam, quod hora iam praeteriit in finibus nostris, atque mane (post paucas horas) iterum consurgere debeo ut in tablinum (?) eam. Si non dormiverim, fieri potest me opera mea non facere sed peregrinari vel somnambulare incipere... ;) Vae mihi! Tibi bonam noctem opto.
 
Gratias tibi, Danti! Quaedam de erratis meis iam correxi. Nunc autem dormire debeo. Bonam noctem omnibus vobis!
 
Salve, Danti!


Spero quoniam hic in vobis multas res de lingua Latina discam (et quoniam errata mea a peritis in numero vestro corrigentur)!​
Melius est "spero me...disciturum", nam hoc verbum "quoniam" lingua Latina classica non ita usurpatur.
Gratias propter hoc consilium quod orationem meam ad maiorem granditatem agat. Mihi adhuc paulo difficile videtur illud initium grammaticale, sed ei attendam.

Vale!
 
Top