Verba non veniunt

meisenimverbis

Civis Illustris
Loqui autem volo. Quid faciam? :(
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quo sensu dicis "verba non veniunt"? Nescisne qua de re loquaris, an Latine loqui difficile tibi est?
 

meisenimverbis

Civis Illustris
Quo sensu dicis "verba non veniunt"? Nescisne qua de re loquaris, an Latine loqui difficile tibi est?

Difficillimum est loqui mihi.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
Puto fore ut exercendo discas et aliis ex hominibus hoc in foro adiumentum accipias. Duabus rebus melioror.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
At fortasse de colloquio vocis vivae dicit?
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
Fortasse... Hoc dicto, ego sane voce mea Latine loqui mihi opus est... :p
 

Bitmap

Civis Illustris
quid facias, nescis si voces mittere ab ore?
dic (sicut Naso) verba superciliis ;)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Ecce ille rursus versus nobis pangit! :)
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

Ybytyruna

New Member
Difficillimum est loqui mihi.
Difficile certe eſt, ſed tamen fieri poteſt. Cato ille "rem tene", inquit "verba ſequentur". Hoc dictum eſt de oratoris argumentis, ſed facillime dici poteſt etiam de linguæ notitia.
 
Top