verum et sed

cinefactus

Censor

  • Censor

  • Patronus

Solebat, ut mihi videtur, Terentius saepe verbum verum uti pro verbo sed.

Quid differt inter haec verba, et quando licet verum uti?
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

verum non modo apud Terentium, verum ( :D ) etiam apud multos alios auctores illustres invenitur. Mihi non multum inter se differre videntur illa verba.
 

AoM

nulli numeri

  • Civis Illustris

mihi 'verum' videtur valentius. scriptores autem varietatem diligunt.
 

Glabrigausapes

Viper

  • Civis Illustris

Haec forma certe amatast comoedias artificibus. Colligo eam propiorem Latino 'potius' (Anglico 'rather') habere significationem, quod saepius ad particulam 'immo' attrahitur, quam nonnullei antiqui hodiernique ratione semantica reti sient ex 'īmus' uenisse.
 
Top