Very short and very basic stories in Latin

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De tribus aenigmatibus
Est mons qui in maxima Italiae insula exsurgit, e cuius vertice ignes erumpunt, ad quem incolae frequenter oculos vertunt, in qui veteres scriptores Vulcani officinam ponebant.

[Aetna]
Est animal, quod mane quattuor pedibus ambŭlat, meridie duobus, vespĕre tribus.

[Homo]
Sunt animalia quae in Lybiae finibus vivunt, quibus satis est parvă cibi et aquae copiă, quae “Desertorum naves” homines vocant.

[Cameli/dromedarii]
(Anth. Lat. II p.20)
Prima sonat quartae, respondet quinta secundae, tertia cum sexta: nomen habebit avis.

t u r t u r
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
Dies dicti sunt a deis quorum nomina Romani quibusdam stellis dedicaverunt. Primum enim diem a Sole appellaverunt, qui princeps est omnium stellarum ut idem dies caput omnium diorum. Secundum diem a Luna appellaverunt, quae ex Sole lucem accepit. Tertium ab stella Martis, quae vesper appellatur. Quartum ab stella Mercurii. Quintum ab stella Jovis. Sextus a Veneris stella, quam Luciferum appellaverunt, quae inter omnes stellas plurimum lucis habet. Septimum ab stella Saturni, quae dicitur cursum suum triginta annis explere. Apud Hebraeos autem dies primus dicitur unus dies sabbati, qui apud nos dies dominicus est, quem pagani Soli dedicaverunt. Sabbatum autem septimus dies a dominico est, quem pagani Saturno dedicaverunt

Isidore of Seville
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Ego autem diem Solis, sive dominicum, ultimum esse duco. :D
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
De turri Babelis - Commodianus
Dicitur et legitur Noë liberatus ab aquā,
Ceteri diluvio perieriunt irā coelesti
Hic, sicut initio, paulatim terră replētur
Cessit prius facĭnus, sed alteră clades adhaesit
Aggressi sunt stulti turrem fabricare sub astris
Ut quasi per illam possent ascendĕre caelos.
Quod Dĕus ut vidit fieri sub unā loquelā
Descendit et fecit loquerentur linguā diversā
Quos ipse dispersit per insulas terrae semotos
Ut fierent gentes vario sermone loquentes
Tum genus indocilem vitam feritatis agebat.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
Ennius et Nasica (Cic.)
Olim ad poetam Ennium venit Nasica eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixit eum domi non esse. Nasica autem sensit illam domini iussu ita dixisse et illum intus esse. Paucis post diebus ad Nasicam venit Ennius et, cum eum ad ianuam quaereret, exclamavit Nasica se domi non esse. Tum Ennius: «Quid? Ego non cognosco vocem, inquit, tuam?». Hic Nasica: «Homo es impǔdens: ego, cum te quaererem, ancillae tuae credǐdi te domi non esse, tu mihi ipsi non credis?»
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
De Themistoclis filia (Val. Max.)
Themistocles, cum consuleretur utrum bono viro pauperi an minus probato diviti filiam collocaret: «Ego vero, inquit, malo virum qui pecuniā egeat quam pecuniam quae viro [egeat]».

Saxum volutum non obducitur musco (Gellius)
Vita humana prope uti ferrum est: ferrum, si exerceas, confìterǐtur, si non exerceas, tamen rubigo interfǐcit. Hominibus intertia atque torpedo plus detrimenti affert quam exercitatio.

Emas non quod opus est, sed quod necesse est (Val. Max.)
Cornelia, Gracchorum mater, cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua illo saeculo pulcherrima ostenderet, traxit eam sermone quousque e schola redissent liberi. Tum illi dixit: «Haec ornamenta mea sunt»
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito (Cic.?)
  • «Pugnate animo forti, Lacedaemonii; hodie apud infěros fortasse cenabimus»
  • Leonidae, Lacedaemoniorum regi, Xerxes, Persarum rex, scripsit: «Mitte arma». Sed Leonidas rescripsit statim: «Veni et sume»
  • E Lacedaemoniis unus, cum Persa hostis in colloquio dixisset glorians: «Solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis», «In umbra, igitur, inquit, pugnabimus».
  • Lacedaemonius quidam cum riderētur, quod claudus in pugnam iret: «At mihi, inquit, pugnare, non fugere est propositum»
Anaxagoras (Cic.?)
Anaxagoras, cum filii mortem audivisset: «Nihil mihi, inquit, inexpectatum aut novum nuntias: illum enim mortalem esse sciebam».

Mater Lacaena (Ausonius?)
Mater Lacaena clipeo obarmans filium: «Cum hoc, inquit, aut in hoc redi».
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
De Spurii matre (Cic.?)
Spurio Calvino graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecunditati in publicum prodire, mater dixit: «Quin prodis, mi Spuri? Quotienscumque gradum facies, totiens tuarum virtutum veniet in mentem».

Pia fraus (Plin. Sec.?)
Aegrotabat Paetus, maritus Arriae; aegrotabat etiam filius. Filius decessit. Illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus; immo, quotiens cubicǔlum eius intraret, vivere filium simulabat; ac saepe marito interroganti quid ageret puer, respondebat: «Bene quievit, libenter cibum sumpsit». Deinde, cum diu cohibǐtae lacrimae vincerent prorumperentque, ex cubiculo exibat. Tum se dolori dabat, satiata, siccis oculis, composito vultu in cubiculum redibat.
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
De turri Babelis - Commodianus
Dicitur et legitur Noë liberatus ab aquā,
Ceteri diluvio perieriunt irā coelesti
Hic, sicut initio, paulatim terră replētur
Cessit prius facĭnus, sed alteră clades adhaesit
Aggressi sunt stulti turrem fabricare sub astris
Ut quasi per illam possent ascendĕre caelos.
Quod Dĕus ut vidit fieri sub unā loquelā
Descendit et fecit loquerentur linguā diversā
Quos ipse dispersit per insulas terrae semotos
Ut fierent gentes vario sermone loquentes
Tum genus indocilem vitam feritatis agebat.
Placet, at hexametra non quadrant...
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
Omnia orta senescunt (Quint.)
Cum Fabia, Dolabellae uxor, diceret se triginta annos habere: «Verum est, inquit Cicero; nam illam hoc dicentem iam viginti annis audio».
Lentulus (Macr.)
Cicero, cum Lentǔlum, generum suum, exiguae staturae hominem, longo gladio accinctum vidisset: «Quis, inquit, generum meum ad gladium alligavit?»
Catulus et Philippus (Quint.)
Catǔlus dicenti Philippo: «Quid latras?», «Furem video» inquit.
Laelius(Cic.)
Laelius, cum ei quidam malo genere natus dicěret indignum esse suis maioribus: «At hercule, inquit, tu tuis es dignus».
Cicero et Damasippus (Macr.)
Cicero, cum apud Damasippum cenaret et ille, mediǒcri vino posito, diceret: «Bibite Falernum hoc: annorum quadraginta est», «Bene, inquit, aetatem fert».
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
ATHENIS ROMAM
I - Duo amici: Lucius et Demophǐlus
Lucius et Demophǐlius, natus alter Tuscǔli, alter ad radices Hymetti, familiarissimi erant inter se, sed raro una convenerant: cum alter Romae, alter Athenis vitam degěret. Lucius enim in Graeciam adulescens venerat, quin etiam in urbe Pallǎdi sacrā aliquot menses commoratus erat, in literrarum et philosophiae studia incumbens; atque illo tempore suavem iunxerat amicitiam cum Demophǐlo, pari aetate atque ingenio. Insequentibus autem annis non semel Lucius in Atticam reverterat, ut veteres visěret magistros; Demophǐlius contra numquam in Italia fuerat. Lucius vero itěrum atque itěrum ab urbe septem collium epistulas Demophǐlo miserat, dilectum amicum domum suam invītans; sed Demophǐlus nondum se venturum promittere poterat.

Ecce tandem, si tabulam geographicam Maris Nostri spectamus, onerariam navem conspicǐmus, ad ostium Tiberis contendentem. Quas merces, quos hospites navis vehit? Fortasse mirum quoddam Lucio paratur
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus

Naves (Pompeii)

ATHENIS ROMAM
I - Duo amici: Lucius et Demophǐlus
II – Ab Attica ad Latium, per undas
Quidquid id est, navis illīus itinerarium nobis licet consectari. Piraei portu relicto, nautae respicientes adhuc cernebant, sive oculis sive potius animi desiderio, solis occidentis radiis opposǐtam, Pallǎdis Athenae virginis statuam auream in summa Athenarum arce splendentem, quae “Acropǒlis” nominatur. Sed celeriter venti navem per aequǒra rapiunt. Praetěrit nox; Iterum sol orǐtur et occǐdit; iterum per caelum nocturna siděra volvuntur. Iam laevā Cythērǎ insulam onustǎ puppis relīquit, dextrā Taenǎrum promunturium; et Ionium mare capientes nautae ultimum vale Greciae dixerunt. Iam tanto undarum emenso spatio inter Scyllam et Carybdim incolumes iter fecerunt, et Tyrrhenum mare nunc prorǎ secat, dum Strongy̌lē Neptuni regni viatores nocturnis ignibus salutat.

Decimo navigationis die exeunte procul fumat ad dextram Vesuvius, et prima luce proximi solis, Latii litora cernentes: -Italiam! Italiam!- nautae exclāmant. Ex alto tandem Ostiae portum navis intrǒit, ad oramque appellitur.
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus

Fountain of Neptune in the garden of Heidelberg's castle, Germany. (source: me)

ATHENIS ROMAM
I - Duo amici: Lucius et Demophǐlus
II – Ab Attica ad Latium, per undas
III – In Ostiae portu
Magna erat in Ostiae viis omnium rerum perturbatio. Mercatores navibus exponebant quae a longinquis regionibus attulěrant; gerǔli huc atque illuc propěrabant, ingentia oněra portantes; tabernarii maximo convicio advěnas eliciebant; pueri quoquoversus, cum exsultationis saltibus, praecipǐtes currebant; omnes strepebant atque clamǐtabant. Sed in tanto tumultu, unum vidēres tacitum atque immotum, qui advěnas attente lustrabat. Ecquis erat? Lucius noster, qui cum certior factus esset magnam navem nuper Pyraeo pervenisse, bonam conceperat spem se aliquando Atheniensem amicum amplexurum. Revērā subito exclāmat: -Salve, Demophǐle! Diu te non sine curis expectabam. Cur tantum morae?

-Salve etiam tu!- inquit Demophǐlus -Non piratae nos captaverunt: sed bona tempestate haud per totum iter gavīsi sumus nec semper sudum fuit. Nunc tandem te revīso Romamque spectabo. Respondit Lucius, animo vultuque hilaris: -Diis omnibus, et praesertim Neptuno et Portunno, laus esto. Properamus igitur. Hic est locus aurigarum – Et extemplo clamat: - Heus, auriga, allǐga mulos. Desidero quam primum domi cenare.
 
Top