See also the Ars Breviata:
Barbarismus quo singula ipsa uerba Latina non sunt. Nam si quis dicat “hominem”, retracta aspiratione, barbarismum facit; aut “coronam” addita aspiratione, peccat; aut “luctat” detracta syllaba, scilicet peccabit; aut “potestur” pro “potest” addita syllaba, Latinum non est; aut si dicat “pone” et primam syllabam corripiat detractione temporis, barbarismus est; aut si dicat “bonus” et primam syllabam producat adiectione temporis, uitium est; aut si enuntiet nomen et nullam in eo acuat syllabam, acuminis detractione peccat. Si autem duas acuat syllabas in una parte orationis, adiectione acuminis offendit auditum. Si dicat “uulla” pro “uilla”, commutatione litterae; Si dicat “displicina” pro “disciplina”, transmutatione syllabae in uitio est, quia detractione et adiectione commutatione et transmutatione aut aspirationis aut litterae aut syllabae aut accentuum aut temporum fit barbarismus.