Visum est in "Nandum Adultis" (TV US)

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Ecce in programmate televiso "Nandum Adultis", Latinum de "opere musicae televisorum":

"Parturient montes, nascetur ridiculus mus."

Suntne haec verba de textu "lorem ipsum"?
 

Ioannes

New Member

Location:
Zagrabiae, Croatia
Non sunt. >>Anglice: "The mountains will be in labor, and a ridiculous mouse will be brought forth."

Lorem ipsum:

"Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipisicing elit, sed do eiusmod tempor incididunt ut labore et dolore magna aliqua. Ut enim ad minim veniam, quis nostrud exercitation ullamco laboris nisi ut aliquip ex ea commodo consequat. Duis aute irure dolor in reprehenderit in voluptate velit esse cillum dolore eu fugiat nulla pariatur. Excepteur sint occaecat cupidatat non proident, sunt in culpa qui officia deserunt mollit anim id est laborum."
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Ioannes dixit:
Non sunt. >>Anglice: "The mountains will be in labor, and a ridiculous mouse will be brought forth."
Vere, tamen vide hunc situm, et hunc, et hunc. Estne forsitan plus quam una forma quae pro textu "lorem ipsum" adhibetur?

Certe velim fontem primigenium scire...
 

Ioannes

New Member

Location:
Zagrabiae, Croatia
Nondum vidi formam hanc. Plures formae esse videntur.

"Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipisicing elit, sed do eiusmod tempor incididunt ut labore et dolore magna aliqua. Ut enim ad minim veniam, quis nostrud exercitation ullamco laboris nisi ut aliquip ex ea commodo consequat. Duis aute irure dolor in reprehenderit in voluptate velit esse cillum dolore eu fugiat nulla pariatur. Excepteur sint occaecat cupidatat non proident, sunt in culpa qui officia deserunt mollit anim id est laborum."

Haec forma prima erat - in usu a MD. Facta est de textu Ciceronis: "De finibus bonorum et malorum".

...neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem. Ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? Quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur? [33] ... molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga.

Haec cum "Parturient montes, nascetur ridiculus mus." valde longior est (hodie eam inveni). Nescio multum de illa.
 
Top