Latin forum members do not see this banner. Join for free.


(Memento) Te Esse Mei

Sermo Latinus (Latine)
Latin Chat (Latin)

Moderators: Cinefactus, Latin, 2. Consul

(Memento) Te Esse Mei

Post Cato Wed May 21, 2008 6:49 pm

Anyone old enough to remember the song "You Belong to Me" (lyrics only)? It's another tune I sing to my three-year-old daughter nearly every night at bedtime, so I've had plenty of time to come up with a Latin translation. Criticize and enjoy!

Quisque aetatis in hoc foro ut cantum "(Memento) Te Esse Mei" in mente teneat? Est cantus alius quem filiae trimae meae omni fere nocte in cubiculo cano, magnum tempus igitur habui ut in Latina verba transferrem. Mordete et fruere!


Vide Pyramides ad Nilum,
Et ab insula solem ortum,
At memento, care*, interdum
Te esse mei.

Vide forum in Algeria,
Mitte mihi iam munuscula,
At memento, diva exorta,
Te esse mei.

Quam sola pallesco sine te!
Tune pateris forte
Quoque?

Super mare volucer curri,
Vide silvas uvidas imbri,
At memento iterum domi
Te esse mei.


* Quamquam versus ad filiam meam cano, exemplar pulcherissimum a (femina) Jo Stafford canta est. Ergo, genera exemplaris retineo.
Like Latin? Check out my blog: Latin Language.
User avatar
Cato
Latin Consul
 
Posts: 1660
Joined: Wed May 03, 2006 2:59 pm
Location: Chicago, IL

Post Iynx Thu May 22, 2008 1:30 am

Res mirabilis est, mi amice! Litterae formosae.

Sitne forsitan "mihi" pro "mei" verbum melius in intercalare versu?
Seeking a translation? Please review our Disclaimer.
New to the forum? Please introduce yourself here!
User avatar
Iynx
Latin Censor
 
Posts: 2465
Joined: Sun Apr 09, 2006 9:53 pm
Location: T2R6WELS, Maine, USA

Post Aviator Maximus Thu May 22, 2008 1:43 am

Carmen bellum. Usus causae genitivae in verbo 'mei' interest. Miror quare haec pro dativa aut adiectivali 'mea'.

Nec dico genitivam impropriam esse. Simpliciter tamen curiosus miror.
Aviator Maximus
Sodalis (Member)
 
Posts: 18
Joined: Sat Jan 20, 2007 2:18 am

Post Iynx Thu May 22, 2008 2:17 am

Lineam unam non exacto intellegere possum: Super mare volucer curri... Estne curri forma imperativa? Curre? Estne volucer forma vocativa? Aut estne idem adverbium? Volucre?
Seeking a translation? Please review our Disclaimer.
New to the forum? Please introduce yourself here!
User avatar
Iynx
Latin Censor
 
Posts: 2465
Joined: Sun Apr 09, 2006 9:53 pm
Location: T2R6WELS, Maine, USA

Post Cato Thu May 22, 2008 4:08 am

Iynx wrote:Sitne forsitan "mihi" pro "mei" verbum melius in intercalare versu?

Aviator Maximus wrote:Usus causae genitivae in verbo 'mei' interest. Miror quare haec pro dativa aut adiectivali 'mea'.

Putabam verbum mei--quod sit rarum--conspectius quam mihi vel meus esse. Hoc recenso, verbum tamen malum videtur; mihi est verbum proprius (et mollius quam meus videtur).
Lineam unam non exacto intellegere possum: Super mare volucer curri... Estne curri forma imperativa? Curre? Estne volucer forma vocativa? Aut estne idem adverbium? Volucre?

Curri imperativam formam esse volebam, erratum meum; commutemus ad abi. Volucer est forma adjectiva (Anglice "winged, flying") quae nominativum describat; volitans tamen melius sit.

Multas gratias vobis. Ut dixit Horatius:

Vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,
culpabit duros, incomptis allinet atrum.
(Ars P. 445-6)

Regula subdita, puto vos prudentissimos esse; iterum, gratias.
Like Latin? Check out my blog: Latin Language.
User avatar
Cato
Latin Consul
 
Posts: 1660
Joined: Wed May 03, 2006 2:59 pm
Location: Chicago, IL

Post Cato Thu May 22, 2008 4:18 am

Post lima paululum subdita est...

Vide Pyramides ad Nilum,
Et ab insula solem ortum,
At memento, care, interdum
Te esse mihi.

Vide forum in Algeria,
Mitte nobis tot munuscula,
At memento, diva exorta,
Te esse mihi.

Quam sola pallesco sine te!
Tune pateris forte
Quoque?

Super mare volitans abi,
Vide silvas uvidas imbri,
At memento iterum domi
Te esse mihi.
Like Latin? Check out my blog: Latin Language.
User avatar
Cato
Latin Consul
 
Posts: 1660
Joined: Wed May 03, 2006 2:59 pm
Location: Chicago, IL

Post Iynx Fri May 23, 2008 2:00 am

:applause:
Seeking a translation? Please review our Disclaimer.
New to the forum? Please introduce yourself here!
User avatar
Iynx
Latin Censor
 
Posts: 2465
Joined: Sun Apr 09, 2006 9:53 pm
Location: T2R6WELS, Maine, USA


Return to Speak Latin



Who is online

Users browsing this forum: Baidu [Spider] and 4 guests