Pro Balbo: 45

M. Tulli Ciceronis, Pro L. Cornelio Balbo Oratio: 45

(45) Quos igitur prudentissimos interpretes foederum, quos peritissimos bellici iuris, quos diligentissimos in exquirendis condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur? eos profecto qui iam imperia ac bella gesserunt. Etenim si Q. Scaevola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit, quis dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli omnibus iuris peritissimis imperatores nostros anteferre?