De dictionariis prealatis

limetrees

Civis Illustris
Nos omnes hic dictionariis saepissime utimur, diversiis linguis, et imaginor bene vos omnes (ut ego) dictionarios amare.
Sed, fortasse triste dictu, inter eos praelatos habemus. Ego admiror igitur qui sint dictioniarii quos praeferatis et quare?

Quod me attinet, peramo dictionarium gallicum Le Petit Robert cuius exempla sententiarum excerpta ex scriptis litterariis (ab optimis scriptoribus) sunt et non tantum significationem limpidam faciunt sed quoque et imprimis pulcherrima sunt.
 

Aurifex

Aedilis
Staff member
Quod me attinet, peramo dictionarium gallicum Le Petit Robert.
Et ego habeo; mihi quoque placet.
Dictionarium "Collins" Gallico-Anglicanum/Anglo-Gallicum inter alia eiusdem generis probo.

Dictionaria et lexica Latinae Graecaeque linguae habeo compluria; recentissime acquisitum est lexicon quod nuncupatur "Etymologicon Magnum".
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Dictionariis Latino-Anglicis utor Dictionario Oxoniensi Linguae Latinae atque eo quod L&S vocatur. Oxoniense aliquantum praefero, quia plura exempla continet, sed ambo profecto utilia sunt.

Anglico-Latino vero hoc utor, quo sum plerumque contenta, sed, ut verum dicam, nullum aliud experta sum.

Anglicum autem hoc plerumque, sed ubi subtiliore explicatione opus vel rarior quidam aut vetustior sensus quaerendus, hoc adhibeo.
 

limetrees

Civis Illustris
Aditum tibi ad OED emisne?
Sodalis esne?
Aut visne dicere te librum OED (in forma chartae) domi habere?
 
Top