de hoc et illo, obiter

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Salvete.
Iam diu volo hic aliquid scribere, imprimis ad explicandum quare his fortasse tribus septimaniis non multum scribo (ha ha quamquam fortasse et probabiliter nemo hoc animadverterit).

Sed nunc demum tranquille prope a fornacula theam nigram bibens (cucuma cantante – sed mox cantabit cuculus, cucuma tacita fornacula frigida), otium habeo ad scribendum.

Abhinc duos aut tres dies scriptulum academicum in magnum malumque mundum emisi, vel potius ad ephemerides quasdam. Et donec scriptioni studium dabam (per quasdam septimanas), possum ex veritate dicere hilum hic gestum fuisse quod vos putem scrire curare.

In omne casu, oportebat me etiam interrete claudere dum laborabam, cum tentatio me saepe fortior sit spectare quid novum fit, quamquam nihil sub sole novum, ut scimus omnes.
Dicere debeo (sed hoc quoque scitis), mirum esse quantum in studio consequendum sit cum interrete clasum sit!

Sed nunc iterum paulum laboris subiendum est. Cum Principe Hal, si totus annus festa ludens esset ...
 

limetrees

Civis Illustris

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Hibernia
Quaestio quae me incisonem latine faciendo surrexit:
Quomodo potest dici "une question importante est celle de X/ een belangrijke vraag is of X/un punto importante è X"
[Scribo linguas alteras quam anglicam utilisando quod (ut credo me hic jam dixisse) me molesta semper linguam anglicam videre "linguae francae" modo. Sed hoc secundarium est.]
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
"Magni refert..."

Sed hic refert quid sequatur. Non semper eadem locutio adhiberi poterit. Haec autem poterit cum sequetur interrogatio obliqua.
 
Top