In sententiis condicionalibus quae ad id quod fieri vel factum esse potest pertinent ponitur pro illo Latino si hoc إن, ʾin. Protaseos verbum potest esse vel perfectum vel iussivum fere sine ulla, ut videtur, sensus differentia; tamen si negativa est protasis, plerumque iussivum est cum hac particula negativa لم, lam. Apodoseos autem verbum saepius vel perfectum vel iussivum est sed etiam imperfectum aut imperativum esse potest. At cum negativa apodosis est iussivum esse solet cum لم particula.
Sunt autem sententiae condicionales, quacumque forma verbum habent, quasi sine tempore, ut fere non nisi e circumstantia sciri possit quod ad tempus pertineant. Sic utrumque horum إن فعلوا ذلك ظلموا, ʾin faʿalū ḏālika ẓalamū, cum verbis perfectis, et إن يفعلوا ذلك يظلموا, ʾin yafʿalū ḏālika yaẓlimū, cum verbis iussivis, significare potest vel si illud fecerunt, iniuriam commiserunt vel si illud faciunt, iniuriam committunt vel si illud fecerint, iniuriam commiserint.
Potest tamen in apodosi tempus patefieri addita particula س, sa- vel سوف, sawfa ad futurum indicandum, قد, qad ad praeteritum. Cum autem hae particulae adhibentur, solet etiam ف, fa-, quae huic tum est similis, in initio apodoseos poni. Sic dicas:
إن تكفروا فستأكلكم النار
ʾin takfurū fa-sa-taʾkulukumu n-nāru
Si a fide desciveritis, ignis vos consumet.
إن لم يكن صالحا فقد كان أبوه ظالما من قبله
ʾin lam yakun ṣāliḥan fa-qad kāna ʾabūhu ẓāliman min qablihi
Si non est pius, fuit ante eum pater eius iniustus (id est, ea causa est cur sit impius).
Licet et in protasi ad praeteritum significandum hoc كان, kāna, saepe autem simul cum illo قد, qad, poni. Hic quoque apodosis ف, fa-, particula incipere solet. Sic dicas:
إن كنت قد فعلت ذلك فظلمت
ʾin kunta qad faʿalta ḏālika fa-ẓalamta
Si illud fecisti, iniuriam commisisti.
Solet etiam apodosin ف, fa-, particula introducere ubi verbo apodoseos praeposita est particula negativa quaevis praeter has لم, lam, et ما, mā; et ubi apodosis nominalis est, id est nomine aut pronomine incipit, saepe sine ullo verbo, ut إن فعلت ذلك فأنت ظالم, ʾin faʿalta ḏālika fa-ʾanta ẓālimun, si facis illud tum tu iniustus, id est si illud facis, iniustus es; et ubi in ea quid imperatur, ut إن تفعل ذلك فاخرج من المدينة, ʾin tafʿal ḏālika fa-ḵruj mina l-madīnati, si illud fecisti, urbe egredere vel إن يفعل ذلك فليخرج من المدينة, ʾin yafʿal ḏālika fa-l-yaḵruj mina l-madīnati, si illud fecit, urbe egrediatur.
Praetera nosse prodest sententias quibus insit إذا, ʾiḏā, cum et من, man, qui vel quisquis, interdum similes condicionalibus esse et leges fere easdem sequi (tamen post إذا, ʾiḏā, in protasi iussivus rarius invenitur).
Denique quoddam sententiae condicionalis genus coniunctione caret, solo verbo imperativo in protasi ac iussivo in apodosi constat, sic: اذكروني أذكركم, uḏkurūnī ʾaḏkurkum, mementote mei: vestri meminero, id est si memineritis mei, ego quoque vestri meminero.