De linguae Latinae eruditione

Ceretanus

Member

Location:
in Gallia, aut Tutelae, aut in pago Curretiensi
Salvete,

Magister Francogallicaeque et Latinae et Graecae linguae in Gallia sum, et tres annos Latinam et Graecam non docui. Cum anno proximo tres horae mihi erunt, ut linguam Latinam discipulos in collegio (id est pueros inter duodecim et quindecim annos natos) doceam, feriis utor ad lectiones meas parandas. Cum legebam documenta quae de linguae Latinae eruditionis modis et finibus tractabant, de ejus eruditione in aliis gentibus cogitabam.

In Gallia res ita se habentur :

Classes scholae in collegio et in lycaeo a sexta ad ultimam numerantur. Discipuli in sexta classe duodecim nati sunt, in ultima classe (francogallice Terminale) duodevinginti. A sexta ad tertiam classem in collegio, a tertia ad ultimam in lycaeo sunt.
Non necessarium est apud nos linguam Latinam discere, et discipuli a quinto anno eam capere possunt et dimittere in fine cujuslibet anni. Quamquam circiter quingenta milia discipulorum sunt qui linguam Latinam discunt, est inaequalitas : nam in collegio est paulo minus quam triens discipulorum (circiter inter 24 et 27%), in lycaeo autem paucissimi manent (inter 2 et 12% secundum classes). In Universitate, scholastici graviter desunt.

Eruditio linguae Latinae saepe videtur molestissima et nudata rebus novis. Dicuntur infinitas tabulas conjugationum et declinationum semper disci debere ; textus difficiles difficulter verti, ut desinant in sententias quae intelligi non possunt ; denique scientiam linguarum antiquarum (vel Latina vel Graeca) inutilem esse in hodiernis temporibus.
Reipsa modus eruditionis linguae ita difficilis est pueribus, ut novitates incipiant evenire, praecipue timidissimus conatus linguae Latinae docendae sicut linguae vivae doceantur.
Quamobrem in Gallia eruditio linguarum antiquarum graviter in periculo est.

Quomodo docetur lingua Latina apud vos ?
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Salve, Galle. Itali ab usu vivo linguae Latinae adeo abhorrent ut numquam ea utantur nisi in auctoribus vertendis. Ceterum, Romae quaedam academia est ubi Latine vel Graece tantum loqui licet.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
USA
Salvus sis nostro in foro, Ceretane! Ego in schola linguam Latinam legere scribereque didici. Quidam magister ad frontem spatii stetit de lingua Latina nobiscum locutus est. Omnes in schola mea duos annos ei studendum habueramus, et illo tempore non putabam me lingua fructum esse, sed immo lingua Latina mihi valde placet!
 

Ceretanus

Member

Location:
in Gallia, aut Tutelae, aut in pago Curretiensi
Gratias vobis ago.
Utrum putatis eruditionem linguae in gentibus vestris in periculo esse annon ?
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Latinitas viva nostris in temporibus maxime periclitatur cum etiam clerici, qui eam per secula vexerunt et conservarunt, Latine scire ac loqui minimi aestiment. Nam plerique latinistae eos insanos esse putant qui hunc sermonem in loquella cotidiana adhibent, et linguam Latinam ad homines longe mortuos tantum pertinere censent. Latinitas autem Classica in periculo non est quia in litteris servatur. Hoc est quod opinor.
 

LVXORD

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Australia
Lingua Latina in mea schola docetur per usum tabularum grammaticarum. velim quidem Latinam doceri per usum loquendi audiendique sed non est aliquid quod hoc tempore suggere nihil velim quia alias linguas antiquas (ut Graeca) addere meam scholam velim, etiam si aliquis eos per usum tabularum solarum discere debebit.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
USA

Ceretanus

Member

Location:
in Gallia, aut Tutelae, aut in pago Curretiensi
Latinitas viva nostris in temporibus maxime periclitatur cum etiam clerici, qui eam per secula vexerunt et conservarunt, Latine scire ac loqui minimi aestiment. Nam plerique latinistae eos insanos esse putant qui hunc sermonem in loquella cotidiana adhibent et linguam Latinam ad homines longe mortuos tantum pertinere censent. Latinitas autem Classica in periculo non versatur quia in litteris servatur. Hoc est quod opinor.
Res meliores in Italia sunt, ut mihi videntur, quam in Gallia : nam apud vos necessarium est linguam Latinam studere ad litteras studendas, cum apud nos sine ulla linguae Latinae scientia litteras studere possis. Ob eam rem, etiam latinitas classica periclitatur. Ut melius dicam, hodie paene poteres certamen ad litterarum classicarum magistros colligendos impetrare ignarus linguarum antiquarum. Incredibile quidem videtur, sed minimum verbis augeo.


Lingua Latina in mea schola docetur per usum tabularum grammaticarum. velim quidem Latinam doceri per usum loquendi audiendique sed non est aliquid quod hoc tempore suggere nihil velim quia alias linguas antiquas (ut Graeca) addere meam scholam velim, etiam si aliquis eos per usum tabularum solarum discere debebit.
Eodem enim modo res in Gallia se habentur. Estisne multi in Australia, qui linguas antiquas (Latinam vel Graecam vel utrasque) discant ?
 

LVXORD

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Australia
non sunt multae scholae quae linguas antiquas discant. meus schola Latinam solam discit. est quaedam schola quae Latinam, Graecam et Sanskrita discant. est sic quia magister scholae classicista est. in primo anno scholarum grammaticae non nunquam est docenda Latina.
 
Top